ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem

Caput VIII 第VIII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem · PL 10, 614B · 5 sectiones

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 8.1

1

Scripto eludit fidem quam confessus erat. --Nam primum ea, quae Nicaeae Thraciae omnium impietas resolvisset, sancta esse testatur: vim scilicet illatam episcopis, fidem esse verae confessionis affirmans.

PL 10, 614B

彼は、自らが告白していた信仰を、文書によってあざむく。――まず彼は、トラキアのニカイア〔ニケ〕で、すべての者の不敬虔が決したものを〔omnium impietas は、次節との並行から omnium pietas の誤りかもしれないが、底本どおりに訳した〕、聖なるものだと証言し、司教たちに加えられた暴力を、真の告白の信仰だと主張している。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 8.2

2

Negat quoque se scire Arium: cum in Alexandria in Ariana ecclesia, cui Gregorius praeerat, presbyter esse coepisset. Sed de Ariminensi synodo, quae ab omnibus est religiose dissoluta, nihil dicamus: tantum diaboli commenta pandenda sunt.

PL 10, 614B

彼はまた、アレイオスを知らないと否定する。アレクサンドリアで、グレゴリオスが指導していたアレイオス派の教会において、司祭になり始めていたのに。しかしアリミヌムの会議については、それはすべての者によって敬虔に無効とされたのだから、何も言うまい。悪魔のたくらみだけを、明らかにせねばならない。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 8.3

3

Cum placuisset igitur scribi Deum verum esse Christum, et unius cum patre divinitatis atque substantiae esse: ponitur talis ab eo, ut a callidissimo diabolo, sententia, quae significaret Christum ante omnia tempora natum Deum verum filium: ut secundum Arianos veritas ad filium, non ad Deum referretur.

PL 10, 614B

そこで、キリストが真の神であり、父と一つの神性と実体のものであると書くことが決まっていたのに、彼によって、いかにもきわめて狡猾な悪魔のように、次のような文言が置かれる。すなわち、キリストがあらゆる時に先立って、神にして真の子として生まれたことを示すような文言である。その結果、アレイオス派に従えば、真理は神にではなく子に帰せられることになる。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 8.4

4

Et ut longe major differentia hujus significationis exsisteret, subjicitur, Ex vero Deo Patre: ut in Patre veritas Dei esset, in Christo veritas tantum filii scriberetur.

PL 10, 614C

そして、この意味の差がはるかに大きくなるよう、「真の神である父から」と付け加えられる。それは、父においては神の真理があり、キリストにおいては子の真理だけが書かれることになるようにである。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 8.5

5

Dehinc procedente sermone, una ab Auxentio divinitas praedicatur, et in ea non confitetur et Filium: ut in solo Patre, non etiam in Filio, esset sola una divinitas.

PL 10, 615A

その後、話が進むと、アウクセンティウスによって一つの神性が宣べられるが、その神性の中に子をも告白しない。そのため、ただ父においてのみ唯一の神性があり、子においてはない、ということになる。