Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.1
Ecclesia subsidiis humanis fundata non fuit. --Ac primum miserari licet nostrae aetatis laborem, et praesentium temporum stultas opiniones congemiscere, quibus patrocinari Deo humana creduntur, et ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione saeculari ( Ms. Carn. saeculi) laboratur.
PL 10, 610C教会は人間の助けによって基礎づけられたのではなかった。――まず、我々の時代の労苦を憐れみ、今の世の愚かな臆説を嘆くことが許される。それらによって、人間の事柄が神を弁護すると信じられ、キリストの教会を守るために、世俗の野心(別本では「世の」)をもって労されているのである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.2
Oro vos, episcopi qui hoc esse vos creditis, quibusnam suffragiis ad praedicandum Evangelium apostoli usi sunt? quibus adjuti potestatibus Christum praedicaverunt, gentesque fere omnes ex idolis ad Deum transtulerunt?
PL 10, 610C私は諸君に問いたい、自らを司教であると信じている者たちよ。使徒たちは福音を宣べ伝えるのに、いったいどのような票決の支持を用いたのか。どのような権力に助けられてキリストを宣べ伝え、ほとんどすべての国民を偶像から神へと移したのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.3
Anne aliquam sibi assumebant e palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas et post flagella cantantes; edictisque regis Paulus, cum in theatro spectaculum ipse esset, Christo Ecclesiam congregabat?
PL 10, 611A彼らが宮廷から何らかの地位を自らのものとしたというのか。牢獄の中で、鎖につながれ、鞭刑ののちにも、神への賛歌を歌っていたというのに。パウロは、自らが劇場で見世物となっていたときに、王の勅令によって教会をキリストのために集めたというのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.4
Nerone se, credo, aut Vespasiano, aut Decio patrocinantibus tuebatur? quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis effloruit.
PL 10, 611Aネロやウェスパシアヌスやデキウスが後ろ盾となって、おそらく彼は自らを守っていたのか。彼らの我々への憎悪のただ中でこそ、神の宣教の告白は花開いたのである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.5
Illi manu atque opere se alentes, intra coenacula secretaque coeuntes, vicos et castella gentesque fere omnes terra ac mari contra senatusconsulta et regum edicta peragrantes, claves, credo, regni coelorum non habebant?
PL 10, 611A彼らは自らの手と仕事で身を養い、屋階や人目につかぬ場所に集まり、元老院決議と王たちの勅令に逆らって、村々や砦や、ほとんどすべての国民のもとを陸と海に巡っていたが、おそらく天の国の鍵を持っていなかったのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 3.6
Aut non manifesta se tum Dei virtus contra odia humana porrexit, cum tanto magis Christus praedicaretur, quanto magis praedicari inhiberetur?
PL 10, 611Aそれとも、そのとき神の力は、人間の憎悪に逆らって明らかに現れたのではないのか。キリストは、宣べ伝えることが妨げられれば妨げられるほど、いっそう宣べ伝えられたのである。