Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 1.1
Pacem veram frustra tentat Hilarius componere. --Speciosum quidem nomen est pacis, et pulcra est opinio unitatis: sed quis ambigat eam solam Ecclesiae atque Evangeliorum unitatem pacem esse, quae Christi est?
PL 10, 609C真の平和をヒラリウスは整えようとするが、むなしい。――平和という名は確かに美しく、一致という評判は麗しい。しかし、教会と福音書の一致のうち、キリストのものであるそれだけが平和であることを、誰が疑うだろうか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 1.2
Quam ad Apostolos post passionis suae gloriam est locutus (Joan. XX, 19) , quam ad aeterni mandati sui pignus commendavit abiturus, hanc nos, Fratres dilectissimi, et amissam quaerere, et turbatam componere, et repertam tenere curavimus.
PL 10, 609Cキリストが受難の栄光ののち使徒たちに語り(ヨハネ20:19)、去るにあたって自らの永遠の命令の担保として委ねたこの平和を、最愛の兄弟たちよ、我々は、失われたものとして探し求め、乱されたものとして整え、見いだされたものとして保つことに努めてきた。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 1.3
Sed hujus ipsius nos fieri vel participes vel auctores, nec temporis nostri peccata meruerunt, nec imminentis antichristi praevii ministrique sunt passi: qui pace sua, id est, impietatis suae unitate se jactant, agentes se non ut episcopos Christi, sed antichristi sacerdotes.
PL 10, 609Cしかし、この平和そのものに我々が与る者となることも、その創始者となることも、我々の時代の罪は受けるに値せず、迫り来る反キリストの先駆者たちと手先たちも許さなかった。彼らは自らの平和、すなわち自らの不敬虔の一致を誇り、キリストの司教としてではなく、反キリストの司教として振る舞っている。