Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.1
Auxentii perfidia exponitur. --Negat se duos deos praedicare, quia non duo patres sunt. Quis secundum haec non videt, unius Dei confessionem idcirco tantum Patri propriam esse, quia solus esset?
PL 10, 615Bアウクセンティウスの不信義が暴かれる。――彼は、父が二人ではないのだから、自分は二人の神を宣べ伝えてはいないと言う。これによれば、唯一の神という告白が父にのみ固有であるのは、父が独りだからにほかならないということを、誰が見て取らないだろうか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.2
Unde et ille satanae stylus exstitit: Novimus unum solum verum Deum patrem. Et post malevolas significationes, Similem, inquit, secundum Scripturas Filium genitori suo patri. Si usquam in sanctis voluminibus hoc scriptum est, habet innocentiae professionem.
PL 10, 615Cそこからあのサタンの筆致が現れた。「我々は、唯一の、ただ一人の真の神なる父を知っている」。そして、悪意ある言い回しのあとで、「聖書に従って、子は自らを生んだ父に似ている」と彼は言う。もしこれが聖なる書物のどこかに書かれているのなら、彼は無垢の宣言を持っていることになる。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.3
Si vero veritate divinitatis Filius et Pater unum sunt, quid similitudinis imperfecta opinio antefertur?
PL 10, 615Cしかし、神性の真理において子と父が一つであるのなら、なぜ類似という不完全な見解が先に立てられるのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.4
Imago quidem Dei Christus est (Vid. lib. in Constant. n. 20) : sed et hominem imaginem Dei esse non dubium est, cum ad imaginem et similitudinem Dei Adam factus sit. Quid tu, haeres Arii, Christo tantum nostra concedis?
PL 10, 615Cたしかにキリストは神の像である(『コンスタンティウス駁論』第20節を見よ)。しかし、人間もまた神の像であることは疑いない。アダムは神の像と類似に造られたのだから。アレイオスの相続人よ、汝はなぜ、キリストには我々のものだけを認めるのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.5
Quid Regem, quid Comites, quid Dei Ecclesiam, patris tui, id est, satanae arte circumvenis? Christum Deum dicis: quid fallis in nomine? Nega Moysen Pharaoni deum dictum (Exod. VII, 1) .
PL 10, 615Cなぜ王を、なぜ側近たちを、なぜ神の教会を、汝の父、すなわちサタンの術で欺くのか。汝はキリストを神と言う。なぜ名において欺くのか。モーセがファラオに対して神と呼ばれたことを否定してみよ(出エジプト記7:1)。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.6
Christum filium et primogenitum Dei loqueris: nega primogenitum filium Israel Deo esse (Esai. I, 2) . Christum ante tempora natum asseris (Vid. l. XII de Trin. n. 35) : et creatum nega diabolum ante tempora et saecula substitisse.
PL 10, 616A汝はキリストを神の子、また初子と語る。イスラエルが神にとって初子の子であることを否定してみよ(イザヤ1:2)。汝はキリストが時に先立って生まれたと主張する(『三位一体論』第12巻第35節を見よ)。ならば、創造された悪魔が時と世に先立って存立したことを否定してみよ。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.7
Christum similem Patri memoras: nega ad imaginem et similitudinem Dei hominem esse coepisse. Solum Christo quod est denegas, ne Deus verus et unius cum Patre divinitatis atque substantiae sit.
PL 10, 616A汝はキリストを父に似たと述べる。人間が神の像と類似に従って始まったことを否定してみよ。汝はキリストに、彼がそれであるところのものだけを否定する。彼が真の神であり、父と一つの神性と実体のものであることのないようにである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.8
Et solitus es una cum magistris tuis me haereticum arguere: expone, quibus potes litteris, impietatis meae causam, et blasphemiarum mearum titulum propone.
PL 10, 616A汝は師たちとともに、私を異端者だと責めるのを常としてきた。ならば、汝に可能な文書によって、私の不敬虔の理由を述べ、私の冒瀆の名目を示してみよ。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.9
Mihi autem antichristus est ille, qui unius divinitatis esse Filium cum Patre non confitetur: quique non ita unum verum Deum Patrem praedicat, ut veritas quoque divinitatis non intelligatur in Filio.
PL 10, 616Aしかし私にとっては、子が父と一つの神性のものであると告白しない者が反キリストである。また、唯一の真の神を父と宣べる際に、子においても神性の真理があるとは理解されないような仕方で宣べる者が、そうである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 11.10
Si unius divinitatis Christus et Deus sunt, cur hoc non simpliciter scripsisti? Si tibi non sunt, cur hoc non simpliciter denegasti?
PL 10, 616Bキリストと神が一つの神性のものなら、なぜ汝はそれを率直に書かなかったのか。そうでないなら、なぜそれを率直に否定しなかったのか。