Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.1
Auxentii, Valentis, etc., de Christo opiniones. Plebi nondum nocet haeresis latens. --Volunt enim hunc suum Christum non ejus divinitatis esse cujus et Pater est; sed esse potentem et praestantem caeteris aliis creaturis creaturam, eumque per voluntatem Dei ex nihilo substitisse: et eum ante omnia quidem saecula, et ante omne omnino tempus natum ex Deo Deum esse; sed non ex substantia Dei esse, neque divinae in eo nativitatis, majestatisque ejus, quae Dei est intelligendam veritatem; ne quam verus sit Deus qui pater est, tam verus sit Deus qui filius est: ut id, quod unum esse Filius et Pater in Evangeliis praedicantur (Joan. X, 30) , in voluntatis tantum sit et charitatis societate, non in divinitatis veritate.
PL 10, 612Aキリストについてのアウクセンティウス、ウァレンスらの見解。潜んでいる異端は、まだ民に害を及ぼしていない。――彼らは、自分たちのこのキリストが、父もそれである神性のものではなく、他の被造物にまさって力があり卓越した被造物であり、神の意志によって無から存立するに至ったのだと望んでいる。また彼は、あらゆる世に先立ち、あらゆる時に先立って、神からの神として生まれたが、神の実体から出たのではなく、彼における神的な誕生の、また神に属するその威厳の、理解されるべき真理があるのではない、と言う。父である神が真の神であるように、子である神が真の神であることがないようにである。それは、福音書で子と父が一つであると宣べられていること(ヨハネ10:30)が、ただ意志と愛の結びつきにおいてであって、神性の真理においてではないようにするためである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.2
Quae si in Filio non eadem est ipsa illa quae Dei est, ut in confessione fidei Deus unus sit; cur Deum Filium, cur ante tempora et saecula confitentur, nisi quia Dei nomen sancto cuique per indulgentiam aeternitatis est destinatum?
PL 10, 612Bもし子における神性が、神に属するまさにその神性と同じではなく、そうして信仰の告白において神が唯一であるというのなら、なぜ彼らは子を神と告白し、なぜ時と世に先立つと告白するのか。神の名が、永遠の恵みによって聖なる者のそれぞれに定められているからにほかならないではないか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.3
Aut regenerati omnes non vere Dei filii sunt, aut angeli omnes, per Christum utique conditi, non ante omnia tempora et ante omnia omnino saecula sunt creati?
PL 10, 612Cそれとも、再生した者たちはみな、真の神の子ではないのか。あるいは、キリストによって造られたはずの天使たちはみな、あらゆる時に先立ち、あらゆる世に先立って創造されたのではないのか。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.4
Verum ad antichristum minori invidia introducendum, miserisque credendum, tribuunt Christo Dei nomen; quia hoc et hominibus sit tributum: fatentur vere Dei filium; quia sacramento baptismi vere Dei filius unusquisque perficitur: ante tempora et saecula confitentur; quod de angelis atque diabolo est non negandum.
PL 10, 612C反キリストをより小さな反発で導き入れ、哀れな者たちに信じさせるために、彼らはキリストに神の名を与える。それは人間たちにも与えられているからである。彼らはキリストをまことに神の子と認める。洗礼の秘義によって、各人がまことに神の子とされるからである。彼らは時と世に先立つと告白する。それは天使たちと悪魔についても否定されえないからである。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.5
Ita Domino Christo sola illa tribuuntur, quae sunt vel angelorum propria, vel nostra. Caeterum, quod Deo Christo legitimum et verum est, Christus Deus verus, id est, eadem esse Filii quae Patris divinitas denegatur.
PL 10, 613Aこうして、主キリストには、天使に固有のもの、あるいは我々のものにほかならないものだけが与えられる。しかし、神なるキリストにとって正当でまことであること、すなわちキリストが真の神であること、つまり子の神性が父の神性と同じであることは、否定される。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.6
Et hujus quidem usque adhuc impietatis fraude perficitur, ut jam sub antichristi sacerdotibus Christi populus non occidat, dum hoc putant illi fidei esse, quod vocis est. Audiunt Deum Christum; putant esse quod dicitur.
PL 10, 613Aそして実に、この不敬虔の欺きによって、今に至るまで、すでに反キリストの司教たちのもとにありながら、キリストの民が滅びずにいる、ということが生じている。民は、言葉に属するものを信仰に属するものだと思っているからである。彼らは神なるキリストと聞き、言われているとおりのものだと思っている。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.7
Audiunt filium Dei; putant in Dei nativitate inesse Dei veritatem. Audiunt ante tempora; putant idipsum ante tempora esse, quod semper est. Sanctiores aures plebis, quam corda sunt sacerdotum.
PL 10, 613A彼らは神の子と聞き、神の誕生には神の真理が内にあると思っている。時に先立つと聞き、時に先立つとは常にあるというそのことだと思っている。民の耳は、司教たちの心より聖い。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 6.8
Si Deum verum Ariani praedicant Christum, Deum sine fraude confessi sunt: quod si Deum dicunt, et negant verum; tribuunt nomen, et adimunt veritatem.
PL 10, 613Bアレイオス派がキリストを真の神と宣べるなら、彼らは偽りなく神と告白したことになる。しかし、神と言いながらまことを否定するなら、名を与えて真理を取り去っているのである。