Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 4.1
Fidei vis illata improbatur. --At nunc, proh dolor! divinam fidem suffragia terrena commendant, inopsque virtutis suae Christus, dum ambitio nomini suo conciliatur, arguitur.
PL 10, 611B信仰に加えられた暴力は非とされる。――しかるに今や、ああ悲しいかな、神の信仰を地上の票決が推奨し、キリストは、その名のために野心が取り込まれるうちに、自らの力に乏しい者と断じられている。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 4.2
Terret exsiliis et carceribus Ecclesia: credique sibi cogit, quae exsiliis et carceribus est credita. Pendet ad dignationem communicantium, quae persequentium est consecrata terrore. Fugat sacerdotes, quae fugatis est sacerdotibus propagata.
PL 10, 611B教会は追放と牢獄で脅す。追放と牢獄のうちに信じられた教会が、自らを信じるよう強いる。迫害者たちの恐怖によって聖別された教会が、交わりに与る者たちの顧みに依存している。追い払われた司教たちによって広められた教会が、司教たちを追い払う。
Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 4.3
Diligi se gloriatur a mundo, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset. Haec de comparatione traditae nobis olim Ecclesiae, nuncque deperditae, res ipsa quae in oculis omnium est atque ore, clamavit.
PL 10, 611B世から愛されることを誇る教会は、世がこれを憎まなかったなら、キリストのものではありえなかったはずである。かつて我々に伝えられ、今や失われた教会との比較について、以上のことを、すべての人の目にも口にもある事実そのものが叫んだのである。