ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem

Caput VII 第VII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem · PL 10, 613B · 7 sectiones

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.1

1

Hilarii cum Auxentio Mediolani gesta. Auxentius consubstantialitatem confitetur. --Quamquam igitur impiissimis eorum blasphemiis plenae omnes ecclesiarum chartae, plenique jam libri sint: quid proxime tamen acciderit, non tacendum est.

PL 10, 613B

ミラノにおけるヒラリウスとアウクセンティウスのやりとり。アウクセンティウスは、同一実体であることを告白する。――彼らのきわめて不敬虔な冒瀆で、諸教会の書類はすべて満ち、書物もすでに満ちているとはいえ、つい先ごろ何が起こったかは、黙っているわけにはいかない。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.2

2

Cum edicto gravi sanctus ( Carn. ms. sanctissimus) rex perturbari ecclesiam Mediolanensium, quae Deum verum Christum et unius cum Patre divinitatis et substantiae confitetur, sub unitatis specie et voluntate jussisset; etiam importuna interpellatione suggessi, Auxentium blasphemum esse, et omnino hostem Christi habendum: idque adjeci, eum aliter credere, quam rex ipse, aut alii omnes haberent.

PL 10, 613B

真の神キリストを、父と一つの神性と実体のものとして告白するミラノの教会を、一致という外見と意志のもとで乱すよう、聖なる(別本では「いと聖なる」)王が重い勅令によって命じたとき、私は、しつこい申し立てをしてまで、アウクセンティウスは冒瀆者であり、まったくキリストの敵とみなされるべきだと進言した。さらに、彼が、王自身あるいは他のすべての人々が抱いているのとは異なる信じ方をしている、と付け加えた。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.3

3

Quibus rex permotus; audiri nos a Quaestore et Magistro praecepit, considentibus una nobiscum episcopis fere decem. Primumque, ut in foro solet, de persona calumniatus est, damnatum quondam me a Saturnino, audiri ut episcopum non oportere.

PL 10, 613C

これに王は動かされ、財務官と長官に、我々の言い分を聞くよう命じた。司教たちおよそ十人が我々とともに同席した。まず彼は、法廷でよくあるように、人物に対する中傷を行い、私はかつてサトゥルニヌスによって断罪された者であるから、司教として聴かれるべきではない、と言った。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.4

4

Non est nunc temporis, quid ad haec responsum sit, enarrare: sed qui tum audiebant, de fide potius, ut regi placuerat, agitandum esse decernunt.

PL 10, 614A

これに対してどう答えたかを述べるのは、今の時ではない。しかし、そのとき聴いていた者たちは、王が望んだとおり、むしろ信仰について論ずべきであると決定した。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.5

5

Cumque jam in arcto esset negandi periculum; credere se Auxentius Christum Deum verum, et unius cum Deo patre divinitatis et substantiae est professus.

PL 10, 614A

もはや否定することが危険な窮地にあったとき、アウクセンティウスは、キリストを真の神であり、神である父と一つの神性と実体のものであると自分は信じている、と宣言した。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.6

6

Placuit igitur hoc scribi, et ne memoriis audientium quae dicta essent elaberentur, continuo libellum regi per Quaestorem offero, quo quid convenisset, contineretur: et ne quid mentiri arguar, ejusdem exempla subjeci.

PL 10, 614A

そこで、このことが書き記されるのがよいとされた。そして、語られたことが聞いた者たちの記憶から抜け落ちないように、私はただちに、何が合意されたかを含む文書を、財務官を通じて王に差し出した。また、私が何か偽りを言ったと非難されないよう、その写しを添えた。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 7.7

7

Placet omnibus Auxentium haec ipsa profiteri frequenter: qui ut ipsum scriberet, est coactus. Qui diu consilia sua versans, callidissime fidem regis eludit: dat scripturam stylo antichristi compositam.

PL 10, 614A

アウクセンティウスがまさにこれらのことを繰り返し宣言すべきことが、全員によって決められる。彼は、そのことを自ら書くよう強いられた。長いあいだ自分の考えをめぐらせたうえで、きわめて狡猾に王の信頼をあざむく。すなわち、反キリストの筆致で組み立てられた文書を差し出す。