ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem

Caput V 第V章

Hilary of Poitiers · Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem · PL 10, 611C · 4 sectiones

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 5.1

1

Antichristi tempus jam adesse. --Quid autem illud sit, quod ignorandum ultra non sit breviter exponam. Secundum placitam Deo plenitudinem coarctata sunt tempora.

PL 10, 611C

反キリストの時はすでに来ている。――だが、これ以上知らずにいてはならないそのことが何であるかを、手短に述べよう。神に喜ばれる充満に従って、時は縮められた。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 5.2

2

Circumscripta enim ratio eorum coelestibus libris docetur: ac necesse est in ipsam nos aetatem antichristi incidisse, cujus, secundum Apostolum (II Cor. XI, 14) , ministris in lucis se angelum transformantibus, ab omnium fere sensu et conscientia is qui est Christus aboletur.

PL 10, 611C

というのも、それら〔の時〕の計算が限られていることは、天の書によって教えられているからである。そして我々は、まさにその反キリストの時代に陥っていることが必然である。使徒によれば(二コリント11:14)、その手先たちが光の天使に姿を変えていて、ほとんどすべての人の感覚と良心から、キリストその人が消し去られているのである。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 5.3

3

Ut enim erroris affirmatio certa sit, incerta veri opinio antefertur: sitque antichristo jam pervium, Christum eum esse se fallere, de quo nunc usque dissensum sit.

PL 10, 612A

誤りの主張が確実となるように、真理についての不確かな見解が先に立てられる。そして、反キリストにとって、自らがキリストであると欺くことが〔Christum eum esse se fallere の構文は取りにくい。自らがキリストであると欺く、と取った〕、すでに通りやすくなっている。そのキリストについては、今に至るまで見解が分かれているのだから。

Liber contra Arianos vel Auxentium Mediolanensem 5.4

4

Hinc illae variae opiniones, hinc sub unius Christi fide praedicatio plurimorum, hinc nuper Arii spiritus ex angelo diaboli in lucis angelum transfiguratus: cujus haereditas omnis ad Valentem, Ursacium, Auxentium, Germinium, Gaium successit atque defluxit. Nam ipsi nunc Christum novum, per quem antichristus subreperet, intulerunt.

PL 10, 612A

ここから、かの多様な見解が生じ、ここから、唯一のキリストの信仰のもとでの多くの者たちの宣教が生じ、ここから、近ごろアレイオスの霊が、悪魔の天使から光の天使へと姿を変えた。その相続のすべてが、ウァレンス、ウルサキウス、アウクセンティウス、ゲルミニウス、ガイウスに渡り、流れ込んだ。彼ら自身が今、新しいキリストを持ち込んだのであり、それを通して反キリストがこっそり入り込もうとしたのである。