Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Poenitentia

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Poenitentia · PL 1, 1243B · 5 sectiones

De Poenitentia 9.1

1

Hujus igitur poenitentiae secundae et unius, quanto in arcto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia proferatur, sed aliquo etiam actu administretur.

PL 1, 1243B

それゆえ、この第二にして唯一の悔悛は、その事柄が狭き道にあればあるほど、証明もそれだけ労を要する。すなわち、それはただ良心のみによって示されるのではなく、何らかの行為によってもまた遂行されなければならない。

De Poenitentia 9.2

2

Is actus, qui magis graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, Exomologesis est, qua delictum Domino nostrum confitemur: non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione poenitentia nascitur, poenitentia Deus mitigatur.

PL 1, 1243B

この行為は、むしろギリシア語の語で言い表され、常用されるのであるが、エクソモロゲーシスである。これによって我々は自らの罪を主に告白する。それは主が知らずにおられるからでは決してなく、告白によって償いが整えられ、告白から悔悛が生まれ、悔悛によって神が宥められる、その限りにおいてである。

De Poenitentia 9.3

3

Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem injungens misericordiae illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare; caeterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae caussa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere.

PL 1, 1243B

かくしてエクソモロゲーシスとは、人をひれ伏させへりくだらせる規律であり、慈しみを誘う生き方を課すものである。服装や食事についても命じる。すなわち、粗衣と灰の上に身を横たえ、肉体を汚れによって曇らせ、心を悲しみによって打ち沈め、みずから犯した罪を悲嘆の仕打ちによって改めることである。さらに、飲食は清いものとわきまえること、すなわち腹のためではなく魂のためにである。そして多くは、断食によって祈りを養い、呻き、涙を流し、日夜お前の主なる神に向かって吼え叫び、長老たちの足もとにひれ伏し、神に親しい者たちに跪き、すべての兄弟たちに、自らの嘆願を執り成す使者となるよう求めることである。

De Poenitentia 9.4

4

Haec omnia Exomologesis, ut poenitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat.

PL 1, 1244A

こうしたすべてをエクソモロゲーシスが行うのは、悔悛を推奨するため、危険への恐れによって主を敬うため、みずから罪人に宣告することで神の怒りに代わる務めを果たすため、そして一時の苦しみによって永遠の刑罰を、挫くというよりむしろ消し去るためである。

De Poenitentia 9.5

5

Cum igitur provolvit hominem, magis relevat: cum squalidum facit, magis mundatum reddit: cum accusat, cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcet.

PL 1, 1244A

それゆえエクソモロゲーシスは、人を打ち倒すときにこそ、いっそう起き上がらせる。人を汚れさせるときにこそ、いっそう清められた者とする。告発するとき、断罪するとき、それは無罪放免するのである。お前が自らを容赦しない分だけ、それだけ神もまたお前を容赦する、そう信じよ。