Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Poenitentia

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Poenitentia · PL 1, 1236B · 24 sectiones

De Poenitentia 6.1

1

Quicquid ergo mediocritas nostra ad poenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos Domino spectat, ut omnis salutis in promerendo Deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet.

PL 1, 1236B

そこで、悔悛を一度しっかりと捉え、絶えず保ち続けることについて、我々の乏しい力が提言しようと努めてきたことはすべて、主に身を捧げたすべての者、すなわち神のもとで救いを得ようと願うすべての請願者に関わるが、とりわけこの新参の者たちにこそ差し迫っている。

De Poenitentia 6.2

2

Qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis, nec perfectis luminibus incerta reptant; et dicunt quidem pristinis renuntiare, et poenitentiam assumunt, sed includere eam negligunt.

PL 1, 1236B

彼らはまさに神の言葉に耳を潤し始めたばかりであり、なお生まれたての幼さを残す子犬のように、未だ開ききらぬ目で覚束なく這い回っている。彼らは以前の生き方を捨てると言い、悔悛を身に受け入れはするが、それを完結させることを怠っている。

De Poenitentia 6.3

3

Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis aliquid, ipse finis desiderandi: velut poma cum jam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur.

PL 1, 1236B

というのも、欲望そのものが終わりに近づいていることが、かえって彼らを駆り立てて以前のものの何かを欲しがらせるからである。ちょうど果物が酸味や苦みを帯びて衰え始めても、なおいくぶんかは自分自身の甘さにおもねっているのと同じように。

De Poenitentia 6.4

4

Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga poenitentiam vitium, praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non de linquendi.

PL 1, 1237A

さらに、悔悛に対するあらゆる躊躇と先延ばしの悪弊は、洗礼についての思い込みがもたらすものである。というのも、罪の赦しを疑いなく得られると確信している者たちは、その中間の時を盗み取り、過ちを犯さないための修練ではなく、過ちを犯すための猶予を自らに作り出しているからである。

De Poenitentia 6.5

5

Quam porro ineptum, quam iniquum, poenitentiam non adimplere, et veniam delictorum sustinere, hoc est, pretium non exhibere, ad mercem manum emittere! Hoc enim pretio Dominus veniam addicere instituit; hac poenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem.

PL 1, 1237A

しかも、悔悛を成し遂げないまま罪の赦しを期待するとは、なんと愚かしく、なんと不当なことであろうか。それは代価を差し出さぬままに商品へ手を伸ばすことにほかならない。主はこの代価によって赦しを与えることをお定めになったのであり、この悔悛という代償によって免責が贖われるべきものと示しておられるのである。

De Poenitentia 6.6

6

Si ergo qui venditant, prius nummum, quo paciscuntur, examinant, ne scalptus, neve rasus, ne adulter etiam: Dominum credimus poenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum?

PL 1, 1237A

そこで、もし商人たちが、取引に用いる硬貨を、削られていないか、擦り減らされていないか、あるいは偽造でないかと、まず検分するのであれば、主はまず悔悛の吟味に着手されたうえで、かくも大きな報酬、すなわち永遠の生命を我々にお与えになると、我々は信じているのではないか。

De Poenitentia 6.7

7

Sed differamus tantisper poenitentiae veritatem. Tunc opinor emendatos liquebit, cum absolvimur? Nullo pacto. Sed cum pendente venia, poena prospicitur, cum adhuc liberari non meremur ut possimus mereri cum Deus comminatur, non cum ignosc it.

PL 1, 1237B

しかし、悔悛の真実性はしばらく先延ばしにするとしよう。思うに、我々が無罪放免されるそのとき、改められた者であることが明らかになるのだろうか。断じてそうではない。そうではなく、赦しがなお未決のままに刑罰が見据えられているとき、すなわち、我々がなお自由にされるに値しないあいだにこそ、のちに値するようになりうるのであって、それは神が脅しておられるときであって赦しておられるときではないのである。

De Poenitentia 6.8

8

Quis enim servus, postquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet; quia tempus poenitentiae, id est, quod periculi et timoris.

PL 1, 1238A

実に、いったん自由の身に変えられた後で、自分の窃盗や逃亡を自らの責めとする奴隷がいるだろうか。陣営から除隊させられた後で、自分の記録のために苦心する兵士がいるだろうか。罪人は赦しを得る前にこそ自らを嘆くべきである。なぜなら悔悛の時とは、すなわち危険と恐れの時であるからだ。

De Poenitentia 6.9

9

Neque ego renuo divinum beneficium, id est, abolitionem delictorum inituris aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat, elaborandum est.

PL 1, 1238A

私は、神の恩恵、すなわち水に入ろうとする者たちへの罪の消滅が、あらゆる点で確かなものであることを否定しない。しかし、そこに至り着くためには、努め励まなければならない。

De Poenitentia 6.10

10

Quis enim tibi tam infidae poenitentiae viro asperginem unam cujuslibet aquae commodabit? furto quidem aggredi, et praepositum hujus rei asseverationibus tuis circumduci facile est. Sed Deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. Quid denique ait?

PL 1, 1238A

実に、それほど誠実さを欠いた悔悛しか持たぬお前のような者に、いかなる水であれその一滴の水注ぎを貸し与える者があろうか。確かに、盗むようにして近づき、この事の担当者をお前の言い張りで欺き惑わすことはたやすい。しかし神はご自身の宝を見守っておられ、値しない者どもがこっそり入り込むのを許されない。結局のところ、神は何と言われるか。

De Poenitentia 6.11

11

Nihil occultum, quod non revelabitur (Luc, VIII. 17). Quantascumque tenebras factis tuis superstruxeris, Deus lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi Deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit: et liberalitatem ejus faciunt servitutem.

PL 1, 1238B

「隠れたもので現わされないものはない」(ルカ8:17)。お前が自分の行いの上にどれほどの闇を積み重ねようとも、神は光であられる。しかしある者たちは、神が約束されたことを値しない者にさえ果たさねばならないかのように考えており、神の気前のよさを隷属に変えてしまっている。

De Poenitentia 6.12

12

Quod si necessitate nobis, symbolum mortis indulget ergo invitus facit: quis enim permittit permansurum id, quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur?

PL 1, 1238B

だが、もし神が必然によって我々に死の徴を許されるのであれば、それは神が不本意に行うということになる。実に、不本意に与えたものが存続することを、誰が許すだろうか。実に、その後多くの者が脱落するではないか。多くの者からその賜物が奪い去られるではないか。

De Poenitentia 6.13

13

Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui poenitentiae fidem aggressi, super arenas domum ruituram collocant.

PL 1, 1239A

すなわち、これこそがこっそり忍び込む者たちであり、悔悛の信仰に取り組みながらも、砂の上に、いずれ崩れ落ちる家を建てる者たちなのである。

De Poenitentia 6.14

14

Nemo ergo sibi aduletur, quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceat Dominum simul cognoveris, timeas: simul inspexeris, reverearis. Caeterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas, quibus retro ignarus?

PL 1, 1239A

それゆえ、誰も、自分が聴講者の見習いの位に数えられているからといって、そのことによって今なお過ちを犯すことが自分に許されているかのように、自らにへつらってはならない。主を知ったなら、直ちに畏れよ。主を見つめたなら、直ちに敬え。しかし、以前は知らずにいた頃と同じものに執着し続けているのなら、お前が主を知ったということに、いったい何の意味があろうか。

De Poenitentia 6.15

15

Quid autem te a perfecto servo Dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia, vel merces, alia formido judicii, alia necessitas poenitentiae?

PL 1, 1239A

では、お前を神の完全な僕から隔てるものは何か。洗礼を受けた者たちにとってのキリストと、聴講者たちにとってのキリストとは、別のものであろうか。希望が別であり、報酬が別であり、裁きへの恐れが別であり、悔悛の必然性が別であろうか。

De Poenitentia 6.16

16

Lavacrum illud obsignatio est fidei: quae fides a poenitentiae fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, quoniam jam corde loti sumus.

PL 1, 1239A

かの洗礼は信仰の証印である。その信仰は悔悛の信仰によって始められ、確かなものとされる。我々が洗い清められるのは、過ちを犯すのをやめるためではない。なぜなら、我々はすでに心において洗われているからである。

De Poenitentia 6.17

17

Haec enim prima audientis intinctio est metus integer; exinde quoad Dominum senseris, fides sana, conscientia semel poenitentiam amplexata. Caeterum, si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte innocentiam induimus.

PL 1, 1239B

実に、これこそが聴講者にとっての第一の洗礼、すなわち揺るぎない恐れである。それに続くのが、主を悟る限りにおいての健全な信仰であり、ひとたび悔悛を受け入れた良心である。しかし、もし我々が水のゆえに罪を犯すのをやめるのだとすれば、我々はみずからの意志によってではなく、必然によって無垢を身にまとうことになる。

De Poenitentia 6.18

18

Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui jubetur, an qui delectatur a crimine vacare?

PL 1, 1239B

では、善さにおいて優る者とは誰か。悪であることが許されない者か、それとも悪であることを厭う者か。罪から離れよと命じられている者か、それとも罪から離れていることを喜びとする者か。

De Poenitentia 6.19

19

Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet: nec oculos a stupri concupiscentiis refraenemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo Domino deditus delinquere desinet, nisi intinctione alligatus.

PL 1, 1239B

もし、洗礼に縛られでもしなければ、主に身を捧げた者は誰ひとり過ちを犯すのをやめないというのなら、それゆえ我々もまた、錠前の頑丈さが立ちはだからぬ限り盗みから手を引くこともせず、肉体の番人たちに阻まれぬ限り淫らな欲望から目を引き戻すこともしないことになろう。

De Poenitentia 6.20

20

Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit.

PL 1, 1239B

もしこのように考える者があるならば、私には、洗礼を受けた者が、罪を犯さなくなったことを悲しむ思いのほうが、逃れ得たことを喜ぶ思いよりも強いのではないかと思われる。それゆえ、聴講者たちは洗礼を望むべきであって、当然のことと思い込むべきではない。望む者はそれを敬うが、思い込む者は驕る。

De Poenitentia 6.21

21

In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic negligit. Ille mereri cupit, at hic, ut debitum, sibi repromittit: ille sumit, hic invadit.

PL 1, 1240A

前者には慎み深さが、後者には不遜さが表れている。前者は励むが、後者は怠る。前者はそれに値する者となることを望むが、後者はまるで当然の負債であるかのように自らに約束する。前者は受け取り、後者は奪い取る。

De Poenitentia 6.22

22

Quem censeas digniorem, nisi emendatiorem? q uem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera poenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere.

PL 1, 1240A

お前は、より改まった者でなければ、誰をより値する者と見なすだろうか。また、より恐れを抱く者でなければ、誰をより改まった者と見なすだろうか。そしてそれゆえにこそ、真の悔悛を全うした者と見なすのではないか。というのも、彼は受けるに値しない者とならないよう、なお過ちを犯すことを恐れたからである。

De Poenitentia 6.23

23

At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec poenitentiam implevit, quia instrumento poenitenti ae, id est, metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est, instat petitorem, despicit datorem.

PL 1, 1240A

しかし、かの思い込む者は、自らに約束していたからには、当然のごとく安心しきっていて、恐れることができなかった。こうして彼は悔悛を全うすることもなかった。なぜなら、悔悛の道具、すなわち恐れを欠いていたからである。思い込みとは、厚かましさの一部分であり、請願者のように迫りながらも、与える者を見下すのである。

De Poenitentia 6.24

24

Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is, qui est praestaturus, offenditur.

PL 1, 1240A

それゆえ、それは時として人を欺く。なぜなら、まだ負うべきものとなっていないうちから約束してしまうからであり、そのために、与えようとする者はつねに気分を害されるのである。