Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Poenitentia

Caput II 第II章

Tertullian · De Poenitentia · PL 1, 1228A · 12 sectiones

De Poenitentia 2.1

1

Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet.

PL 1, 1228A

だが、もし彼らが神にあずかり、それゆえ理性にもあずかる者としてふるまうならば、まず悔悛の価値を推し量り、これを歪んだ矯正の証しとして用いることは決してなかったであろう。そして、過ちを犯す程度をも心得ていたはずであるから、悔悛する程度もそれに応じて加減したであろう——すなわち、主を畏れていたはずなのである。

De Poenitentia 2.2

2

Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla. Ubi emendatio nulla, poenitentia necessario vana: quia caret fructu suo, cui eam Deus sevit, id est, hominis saluti. Nam Deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis, a principe generis Adam auspicata (Gen.

PL 1, 1228A

しかし畏れがなければ、それに応じて矯正もない。矯正がなければ、悔悛は必然的に空しいものとなる。なぜなら、悔悛はそれ自身の実り——すなわち神がこれを蒔きつけた当の実り、つまり人間の救い——を欠いてしまうからである。というのも神は、人間の向こう見ずさによる数々のおびただしい罪の後——それは人類の祖アダムに始まった(

De Poenitentia 2.3

3

III), post condemnatum hominem cum saeculi dote post ejectum paradiso, mortique subjectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, jam inde in semetipso poenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae (Gen.

PL 1, 1229A

創世記3章)、人がこの世という持参財とともに断罪され、楽園から追放され、死に服させられた後、ふたたびご自身の慈しみへと急ぎ向かわれたとき、そのとき早くも、みずからのうちに悔悛を定められた。かつての怒りの判決を取り消し、ご自身の作品であり像であるもの〔人間〕を赦すことを約束されたのである(

De Poenitentia 2.4

4

VIII et IX). Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus, ad poenitentiam semper hortatus est (Gen.

PL 1, 1229A

創世記8章、9章)。かくして、ご自身のもとに民を集め、ご自身の善意による数々の施しによって育み、幾度となく甚だしく恩知らずであると経験しながらも、常に悔悛へと勧め続けられた(

De Poenitentia 2.5

5

XII); et prophetando universorum prophetarum emisit ora, mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per Spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem poenitentiae jussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam, per poenitentiae subsignationem ante componeret.

PL 1, 1229A

創世記12章)。そして預言することによって、あらゆる預言者たちの口を開かせ、やがて、時の終わりにおいてご自身の霊によって全世界に照らし出そうとしていた恩寵を約束すると、悔悛の洗礼が先立つよう命じられた。それは、もし恩寵によってアブラハムの子孫に定められた約束へと誰かを召し出すのであれば、その者たちを悔悛による誓約をもってあらかじめ整えておくためであった。

De Poenitentia 2.6

6

Non tacet Joannes, Poenitentiam initote, dicens (Matth. III): jam enim salus nationibus appropinquabit, Dominus scilicet, afferens secundum Dei promissum, cui praeministrans, poenitentiam destinabat purgandis mentibus propositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id poenitentia verrens et radens, et foras abjiciens mundam pectoris domum superventuro Spiritui Sancto paret, quo se ille cum coelestibus bonis libens inferat.

PL 1, 1229B

ヨハネは沈黙せず、「悔悛に入れ」と言う(マタイ3章)。というのも、救いはすでに諸国民に近づこうとしていたからである——すなわち主が、神の約束にしたがってこれを携えて来られるのである。ヨハネはこの主に先立って仕えつつ、心を清めるために差し出された悔悛を目指し定めていた。それは、古き誤りが汚したものであれ、人の心のうちで無知が穢したものであれ、そのすべてを悔悛が払い去り、こそげ落とし、外へと投げ捨てることによって、来たりまさんとする聖なる霊のために胸の清らかな家を整え、この方が天上の善きものどもとともに、みずから進んでそこに入られるようにするためであった。

De Poenitentia 2.7

7

Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec poenitentiae caussa: haec opera negotium divinae misericordiae curans: quod homini proficit, Deo servit.

PL 1, 1230A

これら〔天上の〕善きものどものうち、一つの名目は人間の救いである——それは、以前の罪状の消去があらかじめなされた上でのことである。これが悔悛の原因である。この働きは、神の慈しみの務めをつかさどるものであり、人間の益となることが、神への奉仕となるのである。

De Poenitentia 2.8

8

Caeterum ratio ejus, quam cognito Domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus injiciatur, Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote suorum, quorum cum auctor et defensor sit, necesse est proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator.

PL 1, 1230A

しかし、主を知ることによって我々が学ぶところの、悔悛の理は一定の形を保っている。それは、善き行いや善き思いに対して、いわば暴力的な手が加えられることのないようにするためである。というのも神は、善きものどもの拒絶を、それがご自身のものである以上、正当だとは認めないからである。神はそれらの創始者であり擁護者でもある以上、当然その受け入れ手でもあるはずであり、受け入れ手であるならば、報い手でもあるのである。

De Poenitentia 2.9

9

Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis poenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio ejus ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato?

PL 1, 1230A

それゆえ、人間の恩知らずの如何は問うまい、たとえそれが善き行いに対してさえ悔悛を強いるのだとしても。感謝の如何もまた問うまい、たとえそれを得ようとする働きかけが善行への刺激となっているのだとしても——両者とも地上的で、死すべきものだからである。お前が感謝する者に善行を施したところで、どれほどの益になろうか。恩知らずな者に施したところで、どれほどの損になろうか。

De Poenitentia 2.10

10

Bonum factum Deum habet debitorem, sicuti et malum: quia judex omnis remunerator est caussae.

PL 1, 1230B

善き行いは神を負い目ある者とし、悪しき行いもまた同様にする。あらゆる裁判官は、訴訟に応じて報いを与える者だからである。

De Poenitentia 2.11

11

At cum judex Deus justitiae carissime sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat: dubitandum est sicut in universis actibus nostris, ita in poenitentiae quoque caussa, justitiam Deo praestandam esse? q uod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur.

PL 1, 1230B

しかし、審判者である神が、ご自身にとって何より大切な正義を要求し守ることに、裁く座に着いておられる以上、またご自身の規律の全体をそこに据えておられる以上、我々のあらゆる行いにおいてと同様に、悔悛という訴訟の場合においても、神に対して正義を果たさねばならないということが、疑われるであろうか。そしてこれが然るべく満たされるのは、悔悛がもっぱら罪にのみ用いられる場合に限られる。

De Poenitentia 2.12

12

Porro peccatum, nisi malum factum, dici non meretur; nec quisquam benefaciendo delinquit. Quod si non delinquit, cur poenitentiam invadit, delinquentium privatum cur malitiae officium bonitati suae imponit? ita evenit, ut cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet negligatur.

PL 1, 1230B

しかも、罪とは、悪しき行いでなければ、そう呼ばれるに値しない。また、善を行うことによって過ちを犯す者などいない。もしその者が過ちを犯していないのなら、なぜ悔悛に攻め入るのか。なぜ、過ちを犯す者たちに特有の、悪意という務めを、自らの善意に押しつけるのか。こうして、あるものが然るべきでない所に用いられると、然るべき所ではそれが疎かにされる、という事態が生じるのである。