De Poenitentia 8.1
Id si dubitas, evolve quae Spiritus Ecclesiis dicat (Apoc., I, II, III). Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit; Laodicenos fidentes divitiis objurgat: et tamen omnes ad poenitentiam commonet, sub comminationibus quidem.
PL 1, 1242Aもしこれを疑うなら、霊が諸教会に語ることを繙いてみよ(黙示録1・2・3章)。エフェソの教会には愛を見捨てたことを負わせ、テュアティラの教会には淫行と偶像への供え物を食べたことを咎め、サルディスの教会には行いの満たされていないことを責め、ペルガモンの教会には曲がったことを教えていることを咎め、ラオディケアの教会には富を頼みとすることを叱る。それでもすべての教会を悔悛へと戒める、もっとも脅しのもとにではあるが。
De Poenitentia 8.2
Non comminaretur autem non poenitenti, si non ignosceret poenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non, ait (Jer., VIII, 4; Osee, VI, 6), qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit convertetur?
PL 1, 1242Bだが、悔悛する者を赦すのでなければ、悔悛しない者を脅すこともなかったであろう。もし他のところでもこの溢れるばかりの寛容を示していなかったならば、それは疑わしかったであろう。「倒れた者は起き上がらないだろうか、背き去った者は立ち帰らないだろうか」と言う(エレミヤ8:4、ホセア6:6)。
De Poenitentia 8.3
Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia . Laetantur coeli, et qui illic Angeli, poenitentia hominis (Matth., IX, 13). Heus tu, peccator, bono animo sis, vides ubi de tuo reditu gaudeatur.
PL 1, 1242Bすなわちこの方こそは、この方こそは、生贄よりも慈しみを望む方である。天も、かしこにいる天使たちも、人の悔悛を喜ぶ(マタイ9:13)。さあ、お前、罪人よ、心を強く持つがよい。お前の立ち帰りが喜ばれる場所を、お前は見ているのだ。
De Poenitentia 8.4
Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit, et reperit, et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est?
PL 1, 1242B主のたとえの、あれらの論拠は我々に何を伝えようとしているのか。女がドラクマ銀貨を失い、探し求め、見つけ出し、友人たちを喜びに招く、これは立ち帰った罪人の実例ではないか。
De Poenitentia 8.5
Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur, et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat.
PL 1, 1242B羊飼いの小羊も一匹迷い出た。だが、群れ〔全体〕のほうがその一匹より大切だったのではない。その一匹こそが探し求められ、その一匹こそが何にも増して望まれ、ついに見出されて、羊飼い自身の肩に担われて連れ戻される。迷い歩いてひどく疲れ果てていたからである。
De Poenitentia 8.6
Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam poenitentem libens suscipit, immolat vitulum prae opimum, convivio gaudium suum oxornat. Quidni? filium enim invenerat, quem amiserat; cariorem senserat, quem lucri fecerat.
PL 1, 1242Cかの、この上なく柔和な父についても、私は黙っていまい。彼は放蕩息子を呼び戻し、困窮ののちに悔悛する息子を喜んで迎え入れ、ことのほか肥えた子牛を生贄として捧げ、宴によって自らの喜びを飾る。当然ではないか。失っていた息子を見出したのだから。儲けものとしたその息子を、いっそう愛おしく感じたのだから。
De Poenitentia 8.7
Quis ille nobis intelligendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si poeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego jam vocari tuus.
PL 1, 1243Aこの父とは、我々にとって誰と解すべきか。すなわち神である。彼ほどの父はなく、彼ほど慈愛深い者もいない。それゆえ彼は、たとえお前が彼から受け取ったものを蕩尽していようとも、たとえ裸で帰ってきていようとも、お前が帰ってきたというまさにそのことのゆえに、お前を自分の息子として迎え入れるであろう。そして彼は、他の者の節制よりも、むしろお前の立ち帰りを喜ぶであろう。ただし、心から悔悛し、お前の飢えを父の雇い人たちの満腹と比べ、豚どもという汚れた家畜を打ち捨て、たとえ気分を害した父であってもこれを尋ね求め、「父よ、私は過ちを犯しました。もはやあなたの子と呼ばれるに値しません」と言うのであれば。
De Poenitentia 8.8
Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.
PL 1, 1243A罪の告白が軽くするのと同じだけ、それを隠すことは重くする。なぜなら告白とは償いへの企てであり、隠すことは強情への企てだからである。