De Poenitentia 4.1
Omnibus ergo delictis seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit, dicens ad populum: Poenitere , et salvum faciam te (Ezech. XVIII, 21, 23).
PL 1, 1233Aそれゆえ、肉によってであれ、霊によってであれ、行為によってであれ、意志によってであれ犯されたあらゆる罪について、裁きによって刑罰を定めたその同じ方が、悔悛によって赦しをも誓われた。民に向かって、「悔悛せよ、そうすれば私はお前を救おう」と言われているとおりである(エゼキエル18:21、23)。
De Poenitentia 4.2
Et iterum, Vivo, inquit Dominus, et poenitentiam malo quam mortem. Ergo poenitentia vita est, cum praeponitur morti.
PL 1, 1233Bまた重ねて、主は「私は生きている、そして死よりも悔悛を選ぶ」と言われる。それゆえ、死よりも優先される以上、悔悛は命である。
De Poenitentia 4.3
Eam tu peccator, mei similis (imo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicujus tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum, prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit.
PL 1, 1233B罪人よ、私に似た者よ(それどころか、私よりも劣った者よ。私は自分が罪において人に勝ることを認めているのだから)、お前はそれ〔悔悛〕を、難破した者がどこかの板切れの支えにすがりつくように、つかみ取り、抱きしめよ。これは、罪の波に沈んだお前を引き上げ、神の慈悲の港へと押し進めるであろう。
De Poenitentia 4.4
Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes Deum, nisi (Is. XL, 15; LXIV, 8; Dan. II; Ps. I, 3; Jer. XIX, 11; Matth.
PL 1, 1233B思いがけない幸いの機会をつかみ取れ。かつて神のみもとにあっては、まさにそのお前が、何ものでもなく、ただ(イザヤ40:15、64:8、ダニエル2章、詩篇1:3、エレミヤ19:11、マタイ3章)
De Poenitentia 4.5
III) stilla situlae, et areae pulvis et vasculum figuli, arbor exinde fias illa, quae penes aquas seritur, et in foliis perennat, et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securim videbit.
PL 1, 1233B桶のしずく、打ち場の塵、陶工の器に過ぎなかったのだが、そこから、水のほとりに植えられ、葉を絶やすことなく、時が至れば実を結び、火も斧も見ることのない、かの木となるためである。
De Poenitentia 4.6
Poeniteat errorum, reperta veritate; poeniteat amasse quae Deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est.
PL 1, 1233B真理が見出された今、誤りを悔悛せよ。神が愛さないものを愛したことについても悔悛せよ。なぜなら、我々自身でさえ、自分の下僕たちに、我々の気分を損なうものを憎まずにいることを許しはしないのだから。服従の理は、心の類似性の上に据えられているのである。
De Poenitentia 4.7
De bono poenitentiae enumerando, diffusa et per hoc magno eloquio committenda materia est. Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus: bonum atque optimum esse, quod Deus praecepit. Audaciam existimo, de bono divini praecepti disputare.
PL 1, 1234A悔悛の善を数え上げることについて言えば、それは広大な主題であって、それゆえ大いなる雄弁に委ねられるべきものである。しかし我々は、自分の乏しい力に応じて、ただ一つのことを繰り返し説く。すなわち、神が命じたことは善であり、最善でもある、と。神の命令の善さについて論じることは不遜であると私は思う。
De Poenitentia 4.8
Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus; sed quia Deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii, prior est majestas divinae potestatis: prior est auctoritas imperantis, quam utilitas servientis. Bonum est poenitere, annon? Quid revolvis? Deus praecipit.
PL 1, 1234Aなぜなら、それが善いからこそ聞き従うべきなのではなく、神が命じたからこそ聞き従うべきなのだから。服従を示すにあたっては、神の権力の威厳が先に立つ。すなわち、命じる者の権威は、仕える者の益に先立つのである。悔悛することは善いか、それとも善くないか。何を思い巡らしているのか。神が命じておられるのだ。
De Poenitentia 4.9
At enim ille non praecipit tantum; sed etiam hortatur. Invitat (Ezech. XXXIII, 11) praemio salutem, jurans, etiam vivo dicens, cupit credi sibi. O beatos nos quorum caussa Deus jurat! O miserrimos, si nec juranti Domino credimus!
PL 1, 1234Aしかし、この方はただ命じるだけでなく、勧めもされる。この方は報いをもって救いへと招き、誓いさえも立て、「私は生きている」とまで言って、ご自分が信じられることを望んでおられる(エゼキエル33:11)。おお、幸いなるかな我々よ、我々のために神が誓いを立てられるとは。おお、この上なく惨めなるかな、誓われる主をすら信じないとすれば。
De Poenitentia 4.10
Quod igitur Deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub dejeratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes, in fructu quoque ejus et emolumento proinde perseverare possimus.
PL 1, 1234Bそれゆえ、神がこれほどまでに勧められ、人間の流儀にならって誓いをかけてまで証しされることについて、我々は当然、この上ない真剣さをもって取りかかり、かつ守り続けなければならない。神の恩寵の確約のうちにとどまり続け、したがってまた、その実りと利益とにおいても堅持し続けることができるために。