Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Cultu Feminarum

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Cultu Feminarum · PL 1, 1325B · 12 sectiones

De Cultu Feminarum 2.9.1

1

Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta proinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris.

PL 1, 1325B

それゆえ、衣服についても、諸君の身なりを整えるその他の道具についても、同様に、諸君は過剰な華やぎを切り落とし払い捨てることに心を用いなければならない。

De Cultu Feminarum 2.9.2

2

Nam quid prodest, faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, caetera vero corporis laciniosis quasi non abutamur. Praeterit enim, inquit, habitus pomparum et deliciarum ineptiis occupare?

PL 1, 1325B

一体何の益があるだろうか。顔については質素で飾らず、神の教えにふさわしい素朴さを示しておきながら、体のそれ以外の部分は、ぼろ切れのように垂れ下がる見せびらかしと快楽の愚かしい品々で塞ぐとすれば。——「用いる者は用い尽くさぬかのようにせよ。この世界の身なりは過ぎ去るのだから」と使徒は言うのに。

De Cultu Feminarum 2.9.3

3

Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam.

PL 1, 1326A

これらの見せびらかしが、いかに奢りの仕事に間近く仕え、貞潔の規律を掻き乱しているかは、容易に見分けがつく。なぜなら、それらは装いとの結びつきによって、美しさの魅力を売り物にしてしまうからである。かくして、それらが欠けているならば、美しさを虚しく魅力のないものにし、あたかも武具を奪われ難破したもののようにしてしまう。

De Cultu Feminarum 2.9.4

4

Contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. Aetates denique requietas jam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus irritamentum pro frigore aetatis.

PL 1, 1326A

逆に、容姿が衰えているならば、華やぎの支えが、いわば自前の蓄えから魅力を補ってくれる。実に、すでに安らぎを得て慎ましさという港に引き上げられた年頃の者たちをさえ、装いの華やかさと威厳とは呼び戻し、欲望によって厳しさを掻き乱す。すなわち、身なりの刺激が、歳の冷えの代わりとなって埋め合わせをするのである。

De Cultu Feminarum 2.9.5

5

Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis; tum si quas vel divitiarum [suarum] vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae temperare saltem ab hujusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis.

PL 1, 1326A

それゆえ、祝福された女たちよ、まず何よりも、衣と装いの女衒にして客引きどもを、諸君の内へ入り込ませることのないように。次に、富であれ、生まれであれ、かつての身分であれ、その事情ゆえにこれ見よがしに出歩くよう駆り立てられる女たちがいるならば、知恵を身につけた者として、せめてそのようなことから身を慎むよう心せよ。必要という口実のもとで、手綱を全て緩め放埒をほしいままにすることのないように。

De Cultu Feminarum 2.9.6

6

Quomodo enim humilitatem, quam christiani profitemur, implere poterimus, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit. Non enim utemur nostris? Quis autem prohibet uti?

PL 1, 1326B

我々キリスト教徒が公言する謙遜を、我々はどのようにして満たすことができようか、栄光へと向かう諸君の富や優雅さの用い方を作り直すことなしに。しかし栄光は、人を高ぶらせるのを常とし、謙らせることはない。では、我々は自分のものを用いないというのか。しかし、それを用いることを妨げる者があろうか。

De Cultu Feminarum 2.9.7

7

Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, hujus mundi. Et qui emunt, inquit, sic agant, quasi non possidentes. Cur ita? quoniam praemiserat, dicens: Tempus in collecto est (I Cor., VII, 29-31).

PL 1, 1326B

ただし、使徒に従ってのことである。使徒は、この世界を、この世界のものを用いるよう我々に勧める。「買う者は」と彼は言う、「所有していないかのように振る舞うように」。なぜそうなのか。というのも、彼は先立ってこう述べていたからである、「時は縮められている」(一コリント7:29-31)と。

De Cultu Feminarum 2.9.8

8

Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de vanis his instrumentis earum?

PL 1, 1326B

もし彼が、時の切迫のゆえに、妻たちでさえも、まるで所有していないかのように持つべきだと示しているのであれば、彼女たちのこれら空しい道具立てについては、何と言うべきであろうか。

De Cultu Feminarum 2.9.9

9

Non enim et ita multi faciunt, et se spadonatui assignant propter regnum Dei (Matth., XIX, 12), tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes?

PL 1, 1326C

実に、多くの者たちはまさにそのように行い、「神の国のために」(マタイ19:12)自ら進んで宦官の境涯に身を委ね、かくも強く、しかも当然許されている快楽を、自ら捨て去っているではないか。

De Cultu Feminarum 2.9.10

10

Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent; sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant.

PL 1, 1327A

ある者たちは、葡萄酒や食用の動物を断つことによって、神の被造物そのものを自らに禁じている——それらの実りは、何の危険にも心労にも関わりのないものであるのに。しかし彼らは、食事における抑制のうちにもまた、自らの魂の謙遜を神へと生贄として捧げているのである。

De Cultu Feminarum 2.9.11

11

Satis igitur et vos usae estis divitiis atque deliciis, satis dotum vestrarum fructum decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum.

PL 1, 1327A

それゆえ、諸君もまた、富と快楽とを十分に用いてきた。諸君は、救いの教えを知る以前に、自らの持参財の実りを十分に刈り取ってしまった。我々こそは、もろもろの世の終わりが流れ下って来た者たちである。

De Cultu Feminarum 2.9.12

12

Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino. Nos sumus circumcisio omnium et spiritalis et carnalis, nam spiritu et carne saecularia circumcidimus.

PL 1, 1327A

我々は、世界に先立って、神によって時の評価のために定められた者たちである。いわば世を懲らしめ、こう言ってよければ去勢するために、我々は主から教え導かれているのである。我々こそは、霊においても肉においてもあらゆるものの割礼である。なぜなら、我々は霊によっても肉によっても、この世的なものを割り捨てているからである。