De Cultu Feminarum 2.11.1
Quae autem vobis caussa est exstructius prodeundi cum remotae sitis ab his, quae talium indigent. Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentilium nostis.
PL 1, 1329B諸君にとって、殊更に飾り立てて人前に出る原因は、いったい何であろうか。そのようなものを必要とする事柄から諸君は遠く離れているというのに。実に諸君は神殿を巡り歩くこともなく、見世物を求めることもなく、異教徒たちの祝祭日を知りもしない。
De Cultu Feminarum 2.11.2
Propter istos enim conventus et mutuum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, ut aut luxuria negotietur aut gloria insolescat?
PL 1, 1329Bそれらの集会のため、そして互いに見、見られるためにこそ、あらゆる見せびらかしは人前に持ち出されるのであって、奢りが商いをするか、名声が驕り高ぶるか、そのいずれかのためではないか。
De Cultu Feminarum 2.11.3
Vobis autem nulla procedendi caussa non tetrica: aut imbecillus aliquis ex fratribus visitandus, aut sacrificium offertur, aut Dei verbum administratur.
PL 1, 1329Bしかし諸君には、外に出る原因で厳めしくないものは一つもない。すなわち、病んだ兄弟の誰かを見舞うことか、生贄が捧げられることか、神の言葉が執り行われることかである。
De Cultu Feminarum 2.11.4
Quidvis horum gravitatis et sanctitatis negotium, et cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto.
PL 1, 1329Bこれらのいずれもが重々しさと神聖さを伴う務めであり、並外れた身なり——入念に整えたものであれ、無造作に解き垂らしたものであれ——を必要とはしない。
De Cultu Feminarum 2.11.5
Ac si ne cessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae proceditis? tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter ancillas diaboli et dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in vobis, ut, quomodo ait Apostolus, magnificetur Deus in corpore vestro (Phil., I, 20; I Cor., VI, 20); magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem.
PL 1, 1329Cしかし、たとえ異教徒たちとの友誼や務めの必要が諸君を呼び出すのだとしても、なぜ諸君は自らの武具をまとって進み出ないのか。信仰に縁のない者たちのもとへ赴くのであれば、なおのことそうすべきではないか。それは、悪魔の婢たちと神の婢たちとの間に区別が立つように、諸君が彼らへの模範となるように、諸君のうちに彼らが教化されるように、そして使徒が言うとおり、「神が汝らの肉体において崇められる」ためである(フィリピ1:20、一コリント6:20)。そして肉体において崇められるのは貞潔によってであり、なおまた貞潔にふさわしい身なりによってでもある。
De Cultu Feminarum 2.11.6
Sed enim dicitur a quibusdam, ne blasphemetur nomen ejus in nobis (Rom., II, 24), si quid de pristino habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo nobis et vitia pristina; simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes.
PL 1, 1330Aしかし、以前の身なりと装いから何かを取り去るならば、「その名が我々のうちで冒瀆されないように」と或る者たちは言う(ローマ2:24)。それならば、我々も以前の悪徳を自分から取り去らずにおこう。外見において以前と同じであるように、道徳においても以前と同じくあるとしよう。そうすれば、まことに異邦の民は涜すことをしないだろう。
De Cultu Feminarum 2.11.7
Grandis blasphemia est, qua dicatur: ex quo facta est christiana, pauperius incedit. Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?
PL 1, 1330A「彼女はキリスト教徒になってから、みすぼらしく歩くようになった」——そう言われることが、大いなる冒瀆だというわけである。お前は、より富める者になったのに、より貧しく見えることを恐れるのか。より清らかになったのに、より汚らわしく見えることを恐れるのか。キリスト教徒たちは、異教徒に従って歩むべきなのか、それとも神の御意に従って歩むべきなのか。