Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Cultu Feminarum

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · De Cultu Feminarum · PL 1, 1325A · 2 sectiones

De Cultu Feminarum 2.8.1

1

Videlicet nunc et vir et sexus aemulus foeminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.

PL 1, 1325A

さて今、男である私が、しかも張り合う性でありながら、女たちを彼女ら自身のものから遠ざけようというのか。あるいは、主に対して負うべき恐れゆえに服すべき重々しさへの顧慮によって、我々からもいくつかのものが取り除かれるのではないか。なぜなら、男たちにも女たちのゆえに、女たちにも男たちのゆえに、人に気に入られたいという意志は、本性の欠陥によって生まれつき備わっているからである。そしてこの性もまた、容姿についての固有の幻惑の術を自らのものと認めている——髭を鋭く刈り込むこと、毛を抜くこと、剃り込むこと、髪を整えること、さらには白髪を染めること、全身の産毛をどれも生えたばかりのうちに抜き取ること、女性用の化粧品で彩ること、その他の部分を何かの粉のざらつきで滑らかにすること、そしてあらゆる機会に鏡に伺いを立て、不安げに覗き込むことである。しかし、神を知り、人に気に入られたいという意志が取り去られると、奢りから解き放たれることによって、それらすべてのことは、無益なもの、貞潔に敵対するものとして拒まれるのである。

De Cultu Feminarum 2.8.2

2

Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adjutrix et socia ejus. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est, sine gravitate tractabimus? quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibemus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?

PL 1, 1325B

なぜなら、神のいますところ、そこに貞潔があり、そこにそれを助け連れ添う重々しさがあるからである。それゆえ、我々はどのような仕方で、貞潔をその道具なしに、すなわち重々しさなしに扱えようか。しかし、顔においても、装いにおいても、人間全体を見渡すことにおいても厳しさが表われていなければ、貞潔を保つための重々しさを、我々はどうして働かせることができようか。