De Cultu Feminarum 2.13.1
Aliqua forsitan dicat: Non est mihi necessarium hominibus probari, nec enim testimonium hominum requiro; Deus conspector est cordis (I Reg., XVI, 7).
PL 1, 1331A或る女はおそらくこう言うだろう。「私には人々に認められることなど必要ではない。人々の証しを求めているのではないからだ。神は心を見つめる方である」(一サムエル16:7)。
De Cultu Feminarum 2.13.2
Scimus omnes, cum tamen, quid idem per Apostolum dixerit, recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat (Phil., IV 5). Ad quid, nisi ut malitia ad vos accessum omnino non habeat, et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: luceant opera vestra?
PL 1, 1331A我々は皆それを知っている。しかし同じ方が使徒を通して何と言ったかを、思い起こそうではないか。「汝らの正しさが人々の前に現れるように」(フィリピ4:5)。それは他でもなく、悪意が諸君に対して一切近づく術を持たないため、そして諸君が悪しき者たちにとって模範となり証しとなるためではないか。あるいは、「汝らの行いが輝くように」とは、何を意味するのか。
De Cultu Feminarum 2.13.3
Aut quid nos Dominus lumen terrae vocavit? Quid civitati supra montem constitutae comparavit (Matth., V, 14), si non relucemus inter tenebrosos et exstamus inter demersos?
PL 1, 1331Bあるいは、主はなぜ我々を地の光と呼んだのか。なぜ我々を山の上に置かれた都市に比べたのか(マタイ5:14)、もし我々が闇の中にある者たちの間で輝かず、沈んだ者たちの間で際立たないのであれば。
De Cultu Feminarum 2.13.4
Si lucernam tuam sub modium abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt, quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra.
PL 1, 1331Bもし、お前が自分の灯をますの下に隠すならば、闇の中に取り残されて、多くの者にぶつかられることは避けられない。我々を世界の光たらしめるのは、これらのこと、すなわち我々の善い行いにほかならない。
De Cultu Feminarum 2.13.5
Bonum autem, duntaxat verum et plenum, non amat tenebras, sed gaudet videri et ipsa denotatione sui exsultat. Pudicitiae christianae satis non est esse, verum et videri.
PL 1, 1331Bしかし善いもの——ただし真実で満ちたものに限るが——は闇を愛さず、見られることを喜び、自らが指し示されることにこそ歓喜する。キリスト教徒の貞潔にとっては、貞潔であるだけでは足りず、そう見えることもまた必要である。
De Cultu Feminarum 2.13.6
Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum.
PL 1, 1332Aその充溢はこれほどまでに大きくなければならない。魂から身なりへとあふれ出て、良心から表面へと噴き出し、あたかも己の調度を検めるかのように外へと目を向け、それが信仰を永遠に保つのにふさわしいものとなるようにするほどに。
De Cultu Feminarum 2.13.7
Discutiendae enim sunt deliciae, quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest. Caeterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat. Nescio an crus de periscelio in nervum se patiatur arctari.
PL 1, 1332A快楽は打ち払われなければならない。その柔らかさとだらしなさによって、信仰の力は女々しくされかねないからである。さらに、腕輪に取り巻かれることに慣れた手が、鎖の硬さに痺れることに耐えられるかどうか、私には分からない。足環に慣れた脚が、足枷にきつく締めつけられることに甘んじるかどうか、私には分からない。
De Cultu Feminarum 2.13.8
Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus; relinquamus laetiora, et non desiderabimus; stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus.
PL 1, 1332A私は首のことを恐れる。真珠や翠玉の縄目に占められて、剣の入る場所を残さぬのではないかと。それゆえ、祝福された女たちよ、我々はより過酷なことをあらかじめ心得ておこう、そうすれば苦しみを感じずに済む。我々はより快いものを手放しておこう、そうすれば恋しがることもない。我々はあらゆる暴力に対して身軽に立とう、置き去りにすることを恐れるようなものは、何一つ持たずに。
De Cultu Feminarum 2.13.9
Retinacula ista sunt spei nostrae. Projiciamus ornamenta terrena, si coelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo prima delicta populi Israelis denotantur (Cf. Exod., XXXII, 2, sqq.). Odisse debetis, quod Judaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adoraverunt.
PL 1, 1332Bこれらは我々の希望を岸に引き止めておく綱である。天上のものを望むならば、地上の飾りを投げ捨てよう。諸君よ、黄金を愛してはならない。そこにはイスラエルの民の最初の罪が刻まれているのだから(出エジプト32:2以下参照)。神を見捨てて拝んだもの、ユダヤ人たちを滅ぼしたものを、諸君は憎まねばならない。
De Cultu Feminarum 2.13.10
Etiam tunc aurum ignis est esca. Caeterum tempora christianorum semper et nunc vel maxime non auro, sed ferro transiguntur. Stolae martyriorum praeparantur, angelis bajulis sustinentur.
PL 1, 1332Bそのときでさえ、黄金は火の糧であった。しかし、キリスト教徒の時代は、常に、そして今はことにいっそう、黄金によってではなく鉄によって過ぎてゆく。殉教の衣が用意されており、それを担う天使たちによって支えられている。
De Cultu Feminarum 2.13.11
Prodite vos jam medicamentis et ornamentis exstructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, annectentes cervicibus jugum Christi.
PL 1, 1332B諸君は今こそ、預言者たちと使徒たちの化粧品と飾りとで着飾って進み出よ。純朴さから白さの輝きを、貞潔から紅の赤らみを身にまとい、慎みで目を、沈黙で口を彩り、耳には神の言葉を挿し入れ、首にはキリストの軛をつなぎとめて。
De Cultu Feminarum 2.13.12
Caput maritis subjicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebunt. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pygmentatae Deum habebitis amatorem.
PL 1, 1333A頭を夫たちに従わせよ、それだけで十分に飾られたことになる。手を羊毛で満たし、足を家に留めよ、そうすれば黄金にもまさって喜ばれるであろう。正直さの絹を、神聖さの亜麻布を、貞潔の紫を身にまとえ。そのように彩られてこそ、諸君は、諸君に恋い焦がれる者としての神を得るであろう。