Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Cultu Feminarum

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Cultu Feminarum · PL 1, 1322A · 7 sectiones

De Cultu Feminarum 2.6.1

1

Video quasdam capillum croco vertere, pudet eas etiam nationis suae, quod non Germanae aut Gallae sint procreatae; ita patriam capillo transferunt; male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant, quod inquinant.

PL 1, 1322A

私は、ある女たちが髪の色をサフランで変えるのを見る。彼女らはゲルマン人にもガリア人にも生まれなかったことで、自分の民族をさえ恥じている。かくして彼女らは髪によって祖国を移し替える。燃え立つような頭で、彼女らは自らに悪い、いや最悪の前兆を招き、汚しているものを美しいと思い込んでいる。

De Cultu Feminarum 2.6.2

2

Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit et cerebro perniciem, etiam cujuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum injuria? quae cum immunditiis pulchritudo?

PL 1, 1322A

しかるに、薬剤の力は髪に損傷を、脳には害を焼きつける。混ぜ物のないいかなる液であっても、絶えず用いれば同じ害を頭に蓄えるのであり、髪を活気づけると同時に乾かすものとして望まれる太陽の熱もまた同じである。傷を伴う美とは何か。汚れを伴う美しさとは何か。

De Cultu Feminarum 2.6.3

3

Crocum capiti suo mulier christiana ingeret, ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibeatur, ad quod creatura Dei prospecta est, sacrifificium videri potest.

PL 1, 1322A

キリスト教徒の女が、祭壇にでもするように、自分の頭にサフランを注ぎ込むというのか。汚れた霊のために焚かれるのを常とするものは何であれ、神の被造物がそれのために備えられた、正しく必要で有益な用途に用いられないならば、生贄と見なされ得る。

De Cultu Feminarum 2.6.4

4

Sed enim Dominus ait: Quis vestrum potest capillum atrum ex albo facere, aut album ex atro (Matt., V, 36)?

PL 1, 1322B

しかし主は言われる、「汝らのうち誰が、髪を白から黒に、また黒から白に変えることができようか」(マタイ5:36)。

De Cultu Feminarum 2.6.5

5

Itaque revincunt Deum; ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus gratia faciliorem; quamvis et atrum ex albo conantur facere, quas poeniteat ad senectam usque vixisse.

PL 1, 1322B

かくして彼女らは神を言い負かそうとする。「見よ、白にも黒にもせず、より容易な魅力のゆえに金色にするのだ」と彼女らは言う。けれども、老年まで生きたことを悔いる女たちは、白から黒にすることさえ試みている。

De Cultu Feminarum 2.6.6

6

Pro temeritatem! erubescit aetas exoptata votis, furtum confitetur, adolescentia, in qua delinquimus, suspiratur, occasio gravitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus, cum plus occultari studuerit, plus detegetur.

PL 1, 1322B

ああ、この向こう見ずさよ。祈り願われていた歳が恥じ入り、盗み事を告白し、我々が過ちを犯したその若さがため息とともに慕われ、重々しさの好機が偽り繕われる。これほどの愚かさが知恵の娘たちに宿ることのなきように。老年は、隠されようと努めれば努めるほど、いっそう露わになる。

De Cultu Feminarum 2.6.7

7

Haec est aeternitas nostra de capitis juventute. Hanc incorruptibilem habemus semper induere ad domum Domini, quam ακακια pollicetur. Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.

PL 1, 1322B

これが、頭の若さについての我々の永遠性である。我々は、主の家に赴くにあたり、この不朽なるものを常に身にまとうべきである、それは無垢(アカキア)が約束するものである。諸君はよく主のもとへ急いでいる。この上なく不義なこの世から立ち去ることを、諸君はよく急いでいる——終わりに近づくことが見苦しいとされる、その諸君は。