Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Cultu Feminarum

Caput VII 第VII章

Tertullian · De Cultu Feminarum · PL 1, 1323A · 8 sectiones

De Cultu Feminarum 2.7.1

1

Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis?

PL 1, 1323A

頭を飾るこれほどまでの手の込んだことが、いったい救いにとって何の役に立つというのか。なぜ諸君の髪は、あるときは引き締められ、あるときは緩められ、あるときは立ち上げられ、あるときは押し潰されて、休むことを許されないのか。

De Cultu Feminarum 2.7.2

2

Aliae gestiunt in cincinnis coercere, aliae, ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate.

PL 1, 1323A

ある女たちは巻き毛に閉じ込めることを好み、別の女たちは、髪を漂い飛ぶがままに逃れさせることを好むが、それは良き素朴さによるものではない。

De Cultu Feminarum 2.7.3

3

Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capiti et o perculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra Domini praecepta contenditur.

PL 1, 1323A

さらに諸君は、縫い合わせ織り上げた付け毛という、何やら途方もない代物を付け加える。あるときは頭巾さながらに頭を包む鞘とし、頭頂の覆いとし、あるときは首の後ろに積み上げたものとする。これが主の命令に逆らって張り合うことにならないとは、不思議なことである。

De Cultu Feminarum 2.7.4

4

Ad mensuram neminem sibi adjicere posse pronuntiatum est. Vos plane adjicitis ad pondus collyrias quasdam vel scutorum umbilicos cervicibus adstruendo.

PL 1, 1323B

誰も自分の背丈に何も付け加えることはできないと宣言されている。ところが諸君は、明らかに、丸パンのようなものや盾の中心飾りのようなものを首に積み上げることによって、重さのほうを付け加えているのである。

De Cultu Feminarum 2.7.5

5

Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsitan nocentis et gehennae destinati, sancto et christiano capiti supparetis. Imo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite propellite.

PL 1, 1323B

この途方もなさを恥じないとしても、この汚れは恥じるべきである。聖なるキリスト教徒の頭に、もしかすると穢れているかもしれず、もしかすると罪深くゲヘナに定められているかもしれない、他人の頭の抜け殻を付け加えることのないように。それどころか、この飾りへの隷属をすべて、自由な頭から追い払うがよい。

De Cultu Feminarum 2.7.6

6

Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus vos velari jubet, credo, ne quarumdam capita videantur.

PL 1, 1324A

諸君は、飾られて見えるようにとむなしく労苦し、むなしく、誰であれ最も熟練した髪結い師たちを雇っている。神が諸君にヴェールを被るよう命じておられるのは、思うに、ある種の女たちの頭が見えないようにするためである。

De Cultu Feminarum 2.7.7

7

Atque [utinam miserrimus ego] in illo die christianae exsultationis [vel inter calcanea vestra caput elevem!] videbo, an cum ceruss a et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nebula sublevent obviam Christo.

PL 1, 1324A

そして——願わくは、この上なく惨めな私も、諸君のかかとの間にでも頭をもたげられんことを——かのキリスト教徒の歓喜の日に、私は見るであろう。白粉と紅とサフランを付けたまま、あの頭の飾りのままで諸君がよみがえるのか、それとも、そのように彩り施されたまま、天使たちが雲の中でキリストのもとへと引き上げるのか、と。

De Cultu Feminarum 2.7.8

8

Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus solus ac purus; damnata sunt igitur, quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos Deus tales videat, quales tunc videbit.

PL 1, 1324A

もしそれらが今、善いものであり神のものであるならば、そのときもまた、よみがえる肉体に立ち会い、自分の場所を認めるであろう。しかし、肉と霊だけが、しかも純粋なものだけが、よみがえることができる。それゆえ、肉と霊においてよみがえらないものは断罪されている、なぜならそれらは神のものではないからである。今日、断罪されたものどもから離れよ。今日、神が諸君を、その日に見るであろう姿のままに見てくださるように。