Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Cultu Feminarum

Caput X 第X章

Tertullian · De Cultu Feminarum · PL 1, 1327B · 7 sectiones

De Cultu Feminarum 2.10.1

1

Nimirum enim Deus demonstravit succis herbarum et concharum salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae.

PL 1, 1327B

疑いなく、神は草の汁と貝の唾をもって羊毛を染め上げることを示された。万物を生ぜよと命じたとき、神は紫と緋色の羊を命ずることを失念していた。神はまた、それ自体は軽く薄いのに値段だけで重々しくなるあの衣服の工房をも考案された。神はまた、小さな石をはめ込み際立たせるための、あれほど多くの黄金の細工をも生み出された。神は念入りな傷を耳に負わせ、みずからのその業の苦しみと、そのとき初めて痛みを覚える幼子の責め苦とをそれほどまでに重んじたので、生まれたままの肉体に鉄で付けられたその傷跡から、何やらの粒がぶら下がるようになった。それを明らかにパルティア人は、留め金の代わりとしてあらゆる持ち物に挿し入れている。もっとも、その栄光が諸君を捉えて離さない黄金そのものも、ある民族にとっては鎖として仕えるものだと異教徒の文書は伝えている。

De Cultu Feminarum 2.10.2

2

Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis, operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis foeminarum excitavit.

PL 1, 1328A

かくして、それらは真実によってではなく稀少性によって善いものとなっている。だが、その材料そのものを漏らした罪を犯した天使たちを通して技術がもたらされると、手の込んだ作業が稀少性と結びついて貴重さを生み、その貴重さから、女たちにそれを所有したいという欲望を掻き立てた。

De Cultu Feminarum 2.10.3

3

Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati a Deo sunt, ut Enoch refert: quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum, qui iram et animadversionem Dei provocaverunt?

PL 1, 1328A

もし、この種の材料と誘惑とを、すなわち黄金と麗しい宝石とを、そしてその細工とを明かし伝え、さらには眼を彩る化粧料や羊毛の染色までも他の事柄とともに教えた同じ天使たちが、エノクの伝えるとおり神によって断罪されたのであれば、神の怒りと罰とを引き起こした者たちの品々を喜びながら、我々はどうして神に喜ばれることができようか。

De Cultu Feminarum 2.10.4

4

Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio vestem Isaias (Is., III, 18 et seqq.) increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam dispectorem institutorum suorum.

PL 1, 1328B

今は、神がこれらのことを予見していた、神がこれを許していたとしよう。イザヤが貝紫の衣を何ら咎めず、三日月形の飾りを何ら退けず、房飾りを何ら退けなかったとしよう(イザヤ3:18以下)。それでもなお、異教徒たちがするように、神を単に創始者としてのみ見なし、その定めたものを見張る監督者としては見なさずに、我々自身にへつらうことがあってはならない。

De Cultu Feminarum 2.10.5

5

Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus, omnia quidem a Deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent, in quibus disciplina servorum ejus probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experientia procederet.

PL 1, 1329A

実に、もし我々が、これらすべてはまさに神によってその時に配慮され、世に置かれたのであり、今もそうあるようにされているのは、それによって神の僕たちの規律が試され、それを用いる自由によって節制の経験が進められるためである、とあらかじめ推定するならば、我々はどれほどよく、どれほど慎重に行動したことになるであろうか。

De Cultu Feminarum 2.10.6

6

Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? Quanto autem laudabilior, qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam Domini?

PL 1, 1329A

賢明な家長たちは、僕たちが許されたものをどのように用いるか、正しくか、慎ましくか、それを試みさせるために、わざと或るものを差し出し許すではないか。だが、それを一切控えた者、主の寛大さすらも畏れた者は、それよりどれほど称賛に値することか。

De Cultu Feminarum 2.10.7

7

Sic igitur et Apostolus: Omnia, inquit, licent, sed non omnia aedificant (I Cor., X, 23). Quanto facilius illicita timebit, qui licita verebitur?

PL 1, 1329B

かくして使徒もまた、「すべてのことは許されている、しかしすべてのことが徳を高めるわけではない」と言っている(一コリント10:23)。許されたことすら慎む者は、許されぬことをどれほど容易く恐れることであろうか。