アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum

Caput V 第V章

Candidus the Arian · Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum · PL 8, 1016A · 6 sectiones

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.1

1

Videamus igitur generationem juxta radii emissionem. Est igitur connexus radius, et connectitur illi a quo progressus est radius. Nihilominus inversus est, si est genitus: aut non est generatio, si radius semper in ipso manet.

PL 8, 1016A

それでは、光線の発出にしたがっての生成を見てみよう。光線は連結したものであり、それが進み出た当のものへと連結している。それにもかかわらず、もし生まれたものであるなら、それは転回されたものである。あるいは、もし光線が常にそのもの自体のうちにとどまっているなら、それは生成ではない。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.2

2

Si juxta puncti fluentum generatio ibi, quomodo? immobile enim punctum et terminus lineamenti, quod neque partem habet neque alterius pars est. Si ergo illud sic est, non procedet a semetipso: si enim procedit, jam non punctum, sed jam lineamentum. Immutatur ergo.

PL 8, 1016A

もし点の流出にしたがっての生成がそこにあるとすれば、どのようにしてか。点は動かざるものであり、線分の限界であって、部分を持つこともなく、他のものの部分であることもない。もしそれがそのようなものであるなら、それ自体から進み出ることはないだろう。もし進み出るなら、それはもはや点ではなく、すでに線分である。したがって、それは変化するのである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.3

3

Sed enim Deus, invisibile est. Non igitur Deus, quod punctum. Si autem manet punctum, non ab ipso lineamentum. Immobile enim punctum: in motu autem vel a motu, lineamentum: et juxta istum modum nulla in Deo generatio, nec a Deo.

PL 8, 1016A

しかるに神は見られ得ないものである。したがって、点であるものは神ではない。しかるに、もし点がとどまっているなら、それから線分は出ない。というのも点は動かざるものであり、線分は運動のうちに、あるいは運動から生じるものだからである。したがって、この様態にしたがっては、神のうちにも神からも、いかなる生成もない。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.4

4

Quid deinde juxta emissionem? quemadmodum secundum eam in Deo generatio? Si enim emittitur a semetipso, aliquid primum minuitur: aut ergo in substantia, aut in divinitate, aut in actione. Deinde, id quod emittitur, aut ipsius potentiae est, aut non ipsius.

PL 8, 1016B

では、放射にしたがってはどうか。それにしたがっての神のうちの生成は、いかなるものであるか。もしそれ自体から放射されるならば、まず何かが減少することになる——それは実体においてか、神性においてか、あるいは働きにおいてかである。次に、放射されるものは、そのもの自身の可能態に属するか、あるいはそうでないかである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.5

5

Si ipsius, et quomodo duo dii et aequales? et ut quid duo, si aequales? Quod autem potest unus, hoc idem et alter: et non est necesse multiplicari perfectam plenitudinem in uno.

PL 8, 1016B

もしそれ自身に属するなら、いかにして二柱の神が、しかも対等な二柱があり得ようか。対等であるなら、なぜ二であるのか。一方ができることは、他方もまた同じくできる。しかるに完全な充満を一なるものにおいて複数化する必要はない。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 5.6

6

Si autem non ejusdem potentiae quod progreditur; et immutatur Deus, et a parte totum passus est: quod incongruum Deo est. Nulla igitur generatio in Deo et juxta hoc.

PL 8, 1016B

しかるに、もし進み出るものが同じ可能態のものでないとすれば、神は変化することになり、部分によって全体が受動を被ることになる。これは神にふさわしくないことである。したがって、この様態にしたがっても、神のうちにいかなる生成もない。