アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum

Caput X 第X章

Candidus the Arian · Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum · PL 8, 1018C · 7 sectiones

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.1

1

Quid autem ex istis omnibus colligitur, mi dulcis Victorine? Quoniam Dominus Jesus Christus (Joan. I, 1, 3) , qui est λόγος apud Deum, per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil factum est: neque generatione a Deo, sed operatione a Deo, est primum opus et principale Dei: cui dedit nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9) , filium eum appellans et unigenitum, quod solum opera sua fecit.

PL 8, 1018C

では、我が親愛なるウィクトリヌスよ、これらすべてから何が結論されるであろうか。すなわち、神のもとにあるロゴスである主イエス・キリスト(ヨハネ1:1、3)——万物は彼を通して造られ、彼なくしては何一つ造られなかった——は、神からの生成によってではなく、神からの働きによって、神の第一にして主要な作品であるということである。神は彼に、あらゆる名にまさる名を与え(フィリピ2:9)、彼を子、また独り子と呼んだ。神が自らの手で造ったのは彼だけだからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.2

2

Effecit autem ex iis quae non sunt: quoniam (Rom., IV, 17) potentia Dei, quod non est, adducit ut sit. Hoc autem et Jesus per quem facta sunt omnia: hoc est ex iis quae non sunt, ea quae sunt effecit.

PL 8, 1018C

しかるに神は、存在しないものどもから彼を造った。というのも(ローマ4:17)、神の力は、存在しないものを、存在するに至らしめるからである。しかるに、万物がそれを通して造られたイエスもまた同様である。すなわち、存在しないものどもから、存在するものどもを造ったのである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.3

3

Sed isto distat quod Deus facit, ut sit perfectum omnimodis: Jesus autem alia, non eodem modo, etsi perfecta effecit. In quo igitur Jesus est effector eorum quae sunt, ex iis quae non sunt, secundum operationem?

PL 8, 1018D

しかし、次の点で異なる。神が造るものは、あらゆる仕方において完全であるようにして造られるのに対し、イエスが他のものを造るのは、たとえそれらを完全なものとして造るとしても、同じ仕方によってではない。それでは、イエスは、存在しないものどもから存在するものどもを、働きにしたがって造る者であるとは、いかなる点においてであるのか。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.4

4

Et in patre ipse est, et in ipso pater (Joan. XIV, 9, 11) : et ambo unum sunt (Joan., X, 30) . In quo autem non idem potest, alter accipitur. Non enim aliud omnimodis perfectum operari potest.

PL 8, 1018D

彼は父のうちにあり、父も彼のうちにある(ヨハネ14:9、11)。そして両者は一つである(ヨハネ10:30)。しかるに、同じことをなし得ない点においては、別のものとして受け取られる。というのも、あらゆる仕方において完全なものを働かせ得るのは、他のものではあり得ないからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.5

5

Sed neque propria operatione operatur, neque propria voluntate; sed eadem vult quae pater. Et ipse etiam habet voluntatem; dicit tamen: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39) . Et multa in voluntate patris non scit: sicut judicii diem (Marc. XIII, 32) .

PL 8, 1018D

しかし彼は、自らに固有の働きによって働くのでも、自らに固有の意志によるのでもなく、父が欲することと同じことを欲する。彼自身もまた意志を持ってはいるが、しかしこう言う。「私が欲するようにではなく、汝が〔欲する〕ように」(マタイ26:39)。そして、父の意志にあることの多くを彼は知らない。裁きの日のように(マルコ13:32)。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.6

6

Et iste passibilis est, ille vero impassibilis: et ille est qui misit, iste vero qui missus est: et alia istius modi, ut quia iste induit carnem, in eo quod mortuus est, in eo quod resurrexit a mortuis: quae omnia Filio contigerunt.

PL 8, 1019A

そして、この者〔子〕は受動を被り得るが、かの者〔父〕は受動を被り得ない。かの者は遣わした者であり、この者は遣わされた者である。その他これに類することも同様である——この者は肉をまとい、死んだのであり、死者のうちから甦ったのである。これらはすべて子に起こったことである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 10.7

7

Patri autem incongruum, operi autem ejus non incongruum: quod cum sit opus in substantia, quae quidem receptrix est diversarum qualitatum et magis contrariorum.

PL 8, 1019A

しかるに、これらは父にはふさわしくないが、父の作品にはふさわしくない、ということはない。なぜなら、作品というものは、様々な性質の、なかんずく相反する性質の受容体たる実体のうちにあるものだからである。