アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum

Caput II 第II章

Candidus the Arian · Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum · PL 8, 1014C · 6 sectiones

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.1

1

Videamus igitur, num fortasse substantia, num substantialitas, antequam Deus fuit, fuerit? Num existentia, num existentialitas? Sed enim substantia subjectum cum sit, alteri subjectum est, ei quod in ipso est: et ut alterum est, ab eo quod in ipso est.

PL 8, 1014C

それでは見てみよう——ひょっとして実体が、あるいは実体性が、神に先立って存在したのではないか。実在が、あるいは実在性が、そうではなかったか、と。しかし実体とは基体であるからには、他なるものの基体、すなわちそれ自身のうちにあるものの基体である。そして、それ自身のうちにあるものとは別のものとして、他なるものである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.2

2

At vero aliud et aliud non recipitur circa Deum. Non enim in alio, ut aliud est, Deus est. Non enim aliud Deus, aliud Deum esse. Simplex enim quiddam, Deus: non igitur ex praeexistente substantia. Ingenitus ergo Deus.

PL 8, 1014C

しかし、神をめぐっては他なるものと他なるものという区別は容れられない。というのも、神は他なるものとして他のもののうちに存在するのではないからである。神と、神が存在するということとは別のものではない。神とは単純なる或るものだからである。ゆえに、先立って存在した実体から出たのではない。したがって神は生まれざる者である。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.3

3

Magis enim praestat Deus substantiam, quam praeexstitit substantia ante Deum: quae quidem est subjectum, et alterius, ut aliud, et ut receptaculum effecta: illo scilicet potior, cujus est receptaculum, et idcirco posterius adnata.

PL 8, 1014C

むしろ神は実体を与える者であって、実体が神に先立って存在したのではない。実体とは基体であり、他なるものの、他なるものとしての基体であり、受容の器として生じさせられたものである。すなわち、それが器となっている当のものよりは優れていながら〔illo … potior は文意が取りにくい。受容器である実体が、受容されるものに勝るという意に取った〕、それゆえにこそ後から生じたものである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.4

4

Ista eadem oportet intelligere ex existentia et existentialitate. Differt autem existentia ab existentialitate, quoniam existentia jam in eo est, ut sit jam esse ei: at vero existentialitas potentia est, ut possit esse quod nondum est.

PL 8, 1014D

同じことを実在と実在性とについても理解しなければならない。実在は実在性とは異なる。というのも、実在とはすでにそのものに存在が与えられている状態であるのに対して、実在性とは、いまだ存在しないものが存在し得るための可能態だからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.5

5

Multo magis autem differt existentia a substantia: quoniam existentia ipsum esse est, et solum est; et non in alio esse, aut subjectum esse alterius, sed ipsum unum et solum esse: substantia vero non solum habet esse, sed et quale, et aliquid esse: subjacet enim in se positis qualitatibus; et idcirco dicitur subjectum.

PL 8, 1014D

さらに実在は実体とはいっそう異なる。実在とは存在すること自体であり、それだけのものである。他のもののうちに存在するのでも、他なるものの基体であるのでもなく、それ自体、ただ一つのものとして存在するのみである。これに対して実体は、存在することを持つだけでなく、性質をも、何ものかであることをも持つ。実体は自らに置かれた諸性質の下に横たわるものであり、それゆえに基体と呼ばれるのである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 2.6

6

Quomodo igitur Deus, praeexistente existentia, aut existentialitate, aut potentia existentiali sive ipsa existentia, natus est, in solo quod est esse, his existentibus, et non habentibus actionem vel agendi virtutem atque vim?

PL 8, 1014D

それゆえ、実在が、あるいは実在性が、あるいは実在的可能態、すなわち実在それ自体が先立って存在していたとして、これらのものは存在することのみにおいてあり、働きも、働きをなす力も能力も持たないというのに、神はどうしてそれらから生まれたと言えようか。