アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum

Caput III 第III章

Candidus the Arian · Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum · PL 8, 1015A · 10 sectiones

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.1

1

His ergo, sic se habentibus, neque ὄν ante Deum fuit, neque ὀντότης; multiplica enim est et composita ex substantia et qualitate.

PL 8, 1015A

したがって、事がそのようであるならば、オン(存在するもの)もオントテース(存在性)も神に先立って存在しなかった。というのも、それは多様であり、実体と性質とから合成されたものだからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.2

2

Si igitur neque potentia fuit, neque existentia, neque existentialitas, quae imaginem habent simplicitatis: multo magis ὄν et ὀντότης, et substantialitas et substantia. Post genita enim sunt ab existentialitate et ab existentia.

PL 8, 1015A

それゆえ、単純性の像を有する可能態も、実在も実在性も存在しなかったとすれば、オンとオントテース、実体性と実体はなおさら存在しなかった。というのも、これらは実在性と実在から後に生まれたものだからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.3

3

Si ista omnia postgenita, genita ergo sunt: si genita ista, aliud fuit a quo genita. Ingenitum igitur illud, a quo genita ista omnia. Quid istud, nisi illud ex quo omnia, Deus? Ingenitus igitur Deus: siquidem causa horum omnium, Deus.

PL 8, 1015A

これらすべてが後から生まれたものであるなら、それらは生まれたものである。これらが生まれたものであるなら、それらが生まれた元となる他のものが存在した。したがって、これらすべてがそこから生まれた当のそれは、生まれざるものである。それが、万物がそこから出た当のもの、すなわち神でなくて何であろうか。したがって神は生まれざる者である。神こそがこれらすべての原因であるからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.4

4

Quid vero esse Deum? qualis? aut qua causa ipsum Deum esse? Etenim prima causa est: et sibi causa; non quae sit altera alterius: sed ipsum hoc quod ipsum est, ad id ut sit, causa est: ipse sibi locus, ipse habitator.

PL 8, 1015B

では、神が存在するとはいかなることか。いかなるものであるか。あるいは、いかなる原因によって神は存在するのか。実に神は第一原因であり、自らにとっての原因である。それは一方が他方の原因であるようなものではなく、神がそれであるところのそのもの自体が、神が存在するための原因なのである。神は自らにとって場所であり、自らにとって住まう者である。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.5

5

Non sic ut imaginatio duorum fiat, ipse est unum et solum. Est enim esse solum. Enimvero ipsum esse, ipsum idem est, ipsum vivere et intelligere.

PL 8, 1015B

それは二つのものという表象が生じるようなあり方ではなく、神はただ一つのものである。というのも、神は存在することのみだからである。まことに、存在すること自体は、生きること、知解すること自体と同一である。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.6

6

Secundum enim quod est, et vivit et intelligit: et secundum quod vivit, et est et intelligit: et secundum quod etiam intelligit, et vivit et est: et secundum unum tria, et secundum tria unum, qualitas simplex et unum simplex.

PL 8, 1015B

神は存在するかぎりにおいて、生き、かつ知解する。生きるかぎりにおいて、存在し、かつ知解する。知解するかぎりにおいてもまた、生き、かつ存在する。かくして一によって三であり、三によって一である。単純なる性質にして単純なる一である。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.7

7

Simplex autem, principium compositorum: principium autem, sine principio: praecedit enim, nullum ante se principium habens, propter quod est principium. Hoc est autem Deus. Sine ortu igitur, et ingenitus est Deus.

PL 8, 1015B

しかるに単純なるものは、合成されたものどもの始原である。しかし始原は、始原を持たない。というのも、それは自らに先立つ始原を何ら持たず先行するからこそ、始原なのである。これが神である。したがって神は、生起することなく、生まれざる者である。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.8

8

Quod autem ingenitum, sine ortu: quod sine ortu, sine fine. Finis enim incipientis est. Si vero ista duo habet, infinitum est: si infinitum, incomprehensibile, incognoscibile, invisibile, invertibile, immutabile.

PL 8, 1015C

しかるに、生まれざるものは、生起することがない。生起することのないものは、終わりを持たない。終わりとは、始まるものに属するものだからである。しかし、もしこの二つ(終わりなきこと・始まりなきこと)を有するなら、それは無限である。無限であるなら、それは把握され得ず、認識され得ず、見られ得ず、転回され得ず、変化しない。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.9

9

Inversio enim et mutatio, principium et finis est: alii quidem principium, alii finis. Sed nihil horum Deus. Inversibilis ergo et immutabilis Deus. Si autem ista Deus, neque generat neque generatur. Inversio enim quaedam et immutatio, generari et generare.

PL 8, 1015C

というのも、転回と変化とは、始まりと終わりだからである——あるものには始まりが、あるものには終わりが属する。しかし、これらのいずれも神には属さない。したがって神は転回され得ず不変である。しかるに神がそのようなものであるなら、神は生むことも生まれることもない。生まれることと生むこととは、ある種の転回であり変化だからである。

Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 3.10

10

Huc accedit, quod generare est dare aliquid ei qui natus est, aut totum aut partem ejus qui generat. Si totum dat, interit qui generat, aut minuitur, si partem. Si enim Deus manet semper idem, non igitur generat.

PL 8, 1015C

これに加えて言えば、生むということは、生まれた者に、生む者の全体か部分かを与えることである。もし全体を与えるなら、生む者は滅びる。部分を与えるなら、減少する。しかるに神は常に同一であり続けるのだから、神は生まないのである。