Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 11.1
Quod autem Deus fecerit Jesum Christum, sacra lectio dicit in Actibus Apostolorum: Certissime autem sciat omnis domus Israel, quoniam fecit nobis Deus Dominum Jesum Christum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36) .
PL 8, 1019Aしかるに、神がイエス・キリストを造ったということは、使徒言行録における聖なる朗読が語るところである。「イスラエルの全家は確実に知るがよい。神は、汝らが十字架につけたこの主イエス・キリストを、我々のために造ったのである」(使徒2:36)。
Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 11.2
Item apud Salomonem: Fecisti me praepositum ad omnes vias (Prov. VIII, 22) . Hoc autem significat et in Evangelio secundum Joannem, cum dicit: Et quod est effectum, in ipso vita fuit (Joan. I, 3, 4) .
PL 8, 1019Bまた、ソロモンにおいても〔次のようにある〕。「汝は我をすべての道の長として造った」(箴言8:22)。しかるに、これは、ヨハネによる福音書が「造られたもの、それは彼のうちに命であった」(ヨハネ1:3-4)と語るときにも意味されていることである。
Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 11.3
Si in ipso ergo aliquid factum, et ipse factus est; magis autem, si ipse vita est. Nullus igitur velut insuave accipiat, Jesum Christum esse opus Dei, omnimodis perfectum Dei virtute: Deum vero ingenitum, Spiritum ingenitum, super omnes spiritus: unigenitum vero, operatione, potentia, filium substantiam factum, non de substantia.
PL 8, 1020Aしたがって、もし彼のうちに何かが造られたのであれば、彼自身もまた造られたのである。まして、彼自身が命であるとすればなおさらである。それゆえ、誰も不快なことであるかのように受け取ってはならない——イエス・キリストが神の作品であり、神の力によってあらゆる仕方において完全なものであること、しかるに神は生まれざる者であり、生まれざる霊であって、あらゆる霊にまさるものであること、そして独り子は、働きによって、可能態によって、実体から出たのではなく実体として造られた子であること、を。
Liber de Generatione Divina ad Marium Victorinum 11.4
Etenim omnis et prima substantia, Jesus: omnis actio, omnis λόγος, initium et finis omnium quae sunt, corporeorum, aut incorporeorum, intellectibilium ac intellectualium, intelligentium ac intellectorum, sensibilium ac sensuum: praeprincipium, praecausa, praestatio, effector, capacitas, plenitudo: per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil: Salvator noster, universorum emendator: ut servus in nostram salutem, Dominus autem in peccatorum et impiorum punitionem: gloria vero et corona justorum atque sanctorum. Amen.
PL 8, 1020A実にイエスは、あらゆる実体にして第一の実体であり、あらゆる働き、あらゆるロゴスであり、存在するものすべての——物体的なものであれ非物体的なものであれ、可知的なものであれ知性的なものであれ、知解する者であれ知解される者であれ、感覚され得るものであれ諸感覚であれ——始まりにして終わりである。始原に先立つもの、原因に先立つもの、供与者、造出者、能力、充満であり、彼を通して万物が造られ、彼なくしては何もなかった。我々の救い主にして、万物を正す者。我々の救いのためには僕として、罪人と不敬虔な者どもを罰するためには主として。義なる者、聖なる者どもの栄光にして冠として。アーメン。