諸家—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Testimonia selecta de S. Zenone

Testimonium II 第II項

Various / anonymous · Testimonia selecta de S. Zenone · PL 11, 225A · 3 sectiones

Testimonia selecta de S. Zenone 2.0.1

1

Nuper Joannes Tribunus revelatione sua me docuit, quod Pronulphus Comes cum illi adesset, se cum rege Authari eodem tempore in loco eodem, ubi mira res contigit, affuisse, eamque rem cognovisse testatus est.

PL 11, 225A

先ごろ、護民官ヨハネスは、自らの打ち明け話によって私に教えた。伯プロヌルフスが彼のもとに居合わせたとき、プロヌルフスは、自分が王アウタリとともに、同じ時、不思議なことが起きた同じ場所に居合わせ、その事を知ったと証言した、と。

Testimonia selecta de S. Zenone 2.0.2

2

Praedictus enim Tribunus narravit dicens: Quia ante hoc ferme quenquennium, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut ejus unda super muros urbis influeret, atque inde jam maximas regiones occuparet: apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit; cujus ecclesiae dum essent januae apertae, aqua in eam minime intravit, quae paulisper crescens usque ad fenestras ecclesiae, quae erant tectis proximae, pervenit, sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset mutatum: cumque essent multi inventi interius, sed aquarum multitudine omni ecclesia circumdata, qua possent egredi, non haberent, ibique se siti, ac fame deficere formidarent, ad ecclesiae januam veniebant, ab bibendum hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreverat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat.

PL 11, 225A

先に述べた護民官は語って言った。「およそ五年前〔底本は quenquennium。quinquennium と読む〕、このローマの町でティベリス川が河床を越え、その波が町の城壁を越えて流れ込むほどに増水し、すでに非常に広い地域を占めたとき、ヴェローナの町では、アテシス川が増水して、祝福された殉教者にして司教であるゼノの教会に達した。その教会の扉が開いていたにもかかわらず、水はそこへまったく入らなかった。水は少しずつ増して、屋根に近い教会の窓にまで至り、こうして水は立って、教会の扉を閉ざした。あたかもその流れる元素が、壁の堅さに変えられたかのようであった。中には多くの人がいたが、教会全体が水の大きな量に囲まれて、出られる所もなく、そこで渇きと飢えで衰えることを恐れて、教会の扉のところに来て、飲むために〔底本は ab bibendum。ad bibendum と読む〕水を汲んだ。その水は、前に述べたとおり窓まで増していたが、それでも教会の中へはまったく流れ込まなかった。」

Testimonia selecta de S. Zenone 2.0.3

3

Hauriri itaque, ut aqua poterat, sed diffluere, ut aqua non poterat. Stans autem ante januam ad ostendendum cunctis meritum Martyris, et aqua erat ad adjutorium, et quasi aqua non erat, ad invadendum locum.

PL 11, 225B

こうして、水は水として汲まれることはできたが、水として流れ込むことはできなかった。扉の前に立って、すべての人に殉教者の功を示すために、水は助けとしてはあり、また、場所に侵入するためには、あたかも水がないかのようであった。