諸家—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Testimonia selecta de S. Zenone

Testimonium XIX 第XIX項

Various / anonymous · Testimonia selecta de S. Zenone · PL 11, 227D · 3 sectiones

Testimonia selecta de S. Zenone 19.0.1

1

Est quidem Zenonis dictio erudita, florida, elegans; nam et praestantissimorum auctorum lectionem redolet, ac Virgilii cum primis, et non sine cura coloribus variis picta et interstincta, praeterea propriis et valde significantibus vocabulis constat, pluraque ingeniose, atque acute dicta habet sic, ut nihil capitalius dici posse videatur.

PL 11, 227D

実際、ゼノの文体は学識があり、華やかで、優雅である。というのは、最も優れた著者たち、とりわけウェルギリウスの読書の香りを漂わせ、配慮なしにではなく様々な色彩で描かれ彩られており、そのうえ、適切で意味に富む語からなり、多くのことを才気をもって鋭く言っていて、これ以上に卓越したことは言えないと思われるほどである。

Testimonia selecta de S. Zenone 19.0.2

2

Et pag. 529: Nemo operam luserit, qui ejus sermones eruditissimos pariter ac sanctissimos legere animum inducat.

PL 11, 227D

また、529頁にいう。「彼のきわめて学識ある、同時にきわめて聖なる説教を読もうという気になる者は、だれも労を無駄にしないであろう。」

Testimonia selecta de S. Zenone 19.0.3

3

Praeter quam enim quod passim praeclaris ac praestantissimis sententiis et ad religionem instruant animos, et ad veram pietatem invitent ac ducant; plura certe ibi elegantissime et venustissime dicta observare licet, quae mirum in modum augere et cumulare eloquentiae possunt opes.

PL 11, 227D

というのは、それらの説教が各所で卓越きわまる見解によって心を宗教へと教え、真の敬虔へと誘い導くばかりでなく、そこには、きわめて優雅に、きわめて魅力的に語られた多くの事柄が確かに見出され、それらは驚くべきほどに雄弁の富を増し積み重ねうるからである。