ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber secundus ad Constantium

Caput IX 第IX章

Hilary of Poitiers · Liber secundus ad Constantium · PL 10, 569C · 4 sectiones

Liber secundus ad Constantium 9.1

1

Scripturas haeretici suas ad partes trahunt. --Sed memento tamen, neminem haereticorum esse, qui se nunc non secundum Scripturas praedicare ea, quibus blasphemat, mentiatur. Hinc enim Marcellus Verbum Dei cum legit nescit.

PL 10, 569C

異端者たちは聖書を自分たちの側へ引き寄せる。――だが、思い起こしてほしい。自分が冒瀆しているそのことを、聖書に従って宣べていると偽らない異端者は、今や一人もいないことを。こうしてマルケルスは神の言葉を読みながら、それを知らない。

Liber secundus ad Constantium 9.2

2

Hinc Photinus hominem Jesum Christum cum loquitur ignorat. Hinc et Sabellius, dum quod ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) non intelligit, sine Deo patre et sine Deo filio est. Hinc et Montanus per insanas feminas suas paracletum alium defendit.

PL 10, 570A

フォティヌスは人なるイエス・キリストについて語りながら、それを知らない。サベリオスもまた、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)を理解しないために、神なる父も神なる子も持たない。モンタノスもまた、自分の狂った女たちを通して、別のパラクレートスを擁護する。

Liber secundus ad Constantium 9.3

3

Hinc et Manichaeus et Marcion legem odit: quia littera occidit (II Cor. III, 6) , et mundi princeps diabolus est. Omnes Scripturas sine Scripturae sensu loquuntur, et fidem sine fide praetendunt.

PL 10, 570A

マニもマルキオンも、「文字は殺す」(二コリント3:6)ゆえに、また世の君は悪魔であるゆえに、律法を憎む。彼らはみな、聖書の意味を欠いたまま聖書を語り、信仰を欠いたまま信仰を装う。

Liber secundus ad Constantium 9.4

4

Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo; neque in praevaricatione sunt, sed in charitate.

PL 10, 570A

聖書は、読むことの内にあるのではなく、理解することの内にある。背反の内にあるのではなく、愛の内にある。