ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber secundus ad Constantium

Caput VI 第VI章

Hilary of Poitiers · Liber secundus ad Constantium · PL 10, 567B · 3 sectiones

Liber secundus ad Constantium 6.1

1

Fides evangelica corrumpitur. --Fides deinde quaeritur: quasi fides nulla sit. Fides scribenda est (Vid. l. de Syn. n. 63) : quasi in corde non sit. Regenerati per fidem, nunc ad fidem docemur, quasi regeneratio illa sine fide sit.

PL 10, 567B

福音の信仰が損なわれる。――そののち信仰が求められる。あたかも信仰が全くないかのように。信仰が書かれねばならない(『教会会議について』第63節を見よ)。あたかも心の内にないかのように。信仰によって新たに生まれた我々が、今や信仰へと教えられる。あたかもその再生が信仰なしにあるかのように。

Liber secundus ad Constantium 6.2

2

Christum post baptisma discimus; quasi baptisma aliquod esse possit sine Christi fide. Emendamus, quasi in Spiritum sanctum peccasse sit venia.

PL 10, 567B

洗礼ののちにキリストを学ぶ。あたかもキリストの信仰なしに何らかの洗礼がありうるかのように。訂正する。あたかも聖なる霊に対して罪を犯すことが赦しに値するかのように。

Liber secundus ad Constantium 6.3

3

Sed impietatis ipsius hinc vel praecipue causa perpetua est, quod fidem apostolicam septuplo proferentes, ipsi tamen fidem evangelicam nolumus confiteri: dum impietates nostras nobis in populis multiloquiis defendimus, et magniloquentiae vanitate aures simplicium verbis fallentibus illudimus; dum evitamus de Domino Christo ea credere, quae de se docuit credenda, et per speciosum pacis nomen in unitatem perfidiae subrepimus, et sub rejiciendis novitatibus rursum ipsi novis ad Deum vocibus rebellamus, et sub Scripturarum vocabulo non scripta mentimur: vagi, prodigi, impii, dum et manentia demutamus, et accepta perdimus, et irreligiosa praesumimus.

PL 10, 568A

だが、この不敬虔そのものの永続する原因は、とりわけここにある。我々は使徒の信仰を七倍にして持ち出しながら、我々自身はなおも福音の信仰を告白しようとしないのである。我々の不敬虔を、民の中での多弁によって自ら弁護し、大言壮語の空しさと欺く言葉で単純な人々の耳を愚弄している。主キリストについて、キリスト自身が信ずべきものとして教えたことを信じるのを避け、平和という見栄えのよい名のもとに不信の一体性へと忍び込み、退けるべき新奇なものの名のもとに、神に対する新しい言葉で自ら再び反逆し、聖書という名のもとに、書かれていないことを偽っている。さまよい、放蕩し、不敬虔である者として、留まっているものを改変し、受けたものを失い、信仰に背くことを敢えてしている。