Liber secundus ad Constantium 8.1
Audientiam rogat Hilarius, fidem e Scripturis ostensurus. --In quantum ego nunc beatae religiosaeque voluntatis vere te, domine Constanti Imperator, admiror, fidem tantum secundum ea quae scripta sunt desiderantem: et merito plane ad illa ipsa unigeniti Dei eloquia quia festinans, ut imperatoriae sollicitudinis capax pectus etiam divinorum dictorum conscientia plenum sit.
PL 10, 569Aヒラリウスは、聖書から信仰を示すために、聴聞を願う。――主なる皇帝コンスタンティウスよ、書かれたことに従ってのみ信仰を求める、幸いで信仰深い意志をもつ人として、私は今、どれほど心からあなたに驚嘆していることか。それも当然、あなたは独り子なる神の言葉そのものへと急いでいるからである〔底本は quia festinans で構文が成り立たない。qui festinas の意に取った〕。皇帝の憂慮を容れる胸が、神の言葉の認識でも満ちるようにと。
Liber secundus ad Constantium 8.2
Hoc qui repudiat, antichristus est, et qui simulat, anathema est. Sed unum hoc ego per hanc dignationis tuae sinceram audientiam rogo, ut praesente synodo (Constantinopolit.) , quae nunc de fide litigat, pauca me de Scripturis evangelicis digneris audire, et loquar tecum verbis Domini mei Jesu Christi, cujus vel exsul sum, vel sacerdos.
PL 10, 569Aこれを退ける者は反キリストであり、装う者はアナテマである。だが私は、あなたの懇篤の誠実な聴聞によって、この一事だけを願う。今、信仰について争っている会議(コンスタンティノポリスの)が居合わせる中で、福音の聖書から私が少し語るのを聞き入れてほしい。私は、私の主イエス・キリストの言葉であなたと語ろう。私はその主のための流刑者であり、その主の司教である。
Liber secundus ad Constantium 8.3
Habent enim vasa testea non ignobiles thesauros: et infirmiora corporum magis reverenda sunt: et apud nos modo Deum indocti piscatores locuti sunt. Super humilem et trementem verba sua, secundum prophetam, Deus respicit (Esai. LXVI, 2) .
PL 10, 569A土の器にも卑しからぬ宝がある。体の弱い部分はいっそう敬われるべきである。そして我々のもとでは、つい先ごろ〔modo は、ただ無学な漁師だけが、の意とも読める〕、無学な漁師たちが神について語った。預言者によれば、神は、へりくだり、自分の言葉におののく者に目を留める(イザヤ66:2)。
Liber secundus ad Constantium 8.4
Fidem imperator quaeris: audi eam, non de novis chartulis, sed de Dei libris. Scito et posse eam in Occidente donari, unde venientes in regno Dei cum Abraham et Isaac et Jacob recumbent. (Matth. VIII, 11) .
PL 10, 569A皇帝よ、あなたは信仰を求めている。それを聞くがよい。新しい小さな文書からではなく、神の書から。また知ってほしい。それが西においても授けられうることを。そこから来る人々は、神の国で、アブラハム、イサク、ヤコブとともに食卓に着くであろう(マタイ8:11)。
Liber secundus ad Constantium 8.5
Memento eam non quaestionem philosophiae esse, sed Evangelii doctrinam. Non tam mihi autem rogo audientiam, quam tibi atque ecclesiis Dei. Ego enim penes me habeo fidem, exteriore non egeo: quod accepi teneo, nec demuto quod Dei est.
PL 10, 569Cそれが哲学の問題ではなく、福音の教えであることを思い起こしてほしい。私は、私のために聴聞を願うというより、あなたと神の諸教会のために願う。私は自分のうちに信仰を持ち、外からのものを必要としない。受けたものを保ち、神に属することを変えない。