ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber secundus ad Constantium

Caput IV 第IV章

Hilary of Poitiers · Liber secundus ad Constantium · PL 10, 565C · 8 sectiones

Liber secundus ad Constantium 4.1

1

Constantius optat fidem audire ab episcopis et non audit. Fides in baptismo jurata. Fides subinde nova et ideo nulla. --Recognosce fidem, quam olim, optime ac religiosissime imperator, ab episcopis optas audire, et non audis.

PL 10, 565C

コンスタンティウスは信仰を司教たちから聞くことを望むが、聞いていない。洗礼で誓われた信仰。次々と新しくされる信仰は、それゆえ無に等しい。――いとも善き、いとも信仰深い皇帝よ、あなたが久しく司教たちから聞くことを望みながら聞いていない信仰を、改めて見定めてほしい。

Liber secundus ad Constantium 4.2

2

Dum enim a quibus ea requiritur, sua scribunt, et non quae Dei sunt praedicant; orbem aeternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulerunt.

PL 10, 565C

それを求められた者たちは、自分のことを書き記し、神に属することを宣べ伝えないからである。彼らは、果てしない誤りと、絶えず自らへ戻ってくる争いの円環を巡らせた。

Liber secundus ad Constantium 4.3

3

Oportuerat enim, humanae infirmitatis modestia, omne cognitionis divinae sacramentum illis tantum conscientiae suae finibus contineri quibus credidit, neque post confessam et juratam in baptismo fidem in nomine Patris et filii et Spiritus sancti, quidquam aliud vel ambigere, vel innovare.

PL 10, 566A

人間の弱さにふさわしい慎みをもって、神を知ることの秘義はすべて、各人が信じたその良心の限りの内に収められているべきであった。父と子と聖なる霊の名によって告白し誓った洗礼の信仰ののちには、ほかの何事についても疑ったり、新しくしたりすべきではなかった。

Liber secundus ad Constantium 4.4

4

Sed quorumdam aut praesumptio, aut facilitas, aut error, apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est, partim audacter egressa: dum in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti veritatem naturalis significationis eludit, ne id maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum.

PL 10, 566A

ところが、ある者たちの不遜、あるいは軽率、あるいは誤りは、使徒の教えの不変の定めを、一部は欺いて告白し、一部は大胆に踏み越えた。父と子と聖なる霊の告白において、本性にかなった意味の真実をはぐらかし、再生の秘義において告白されるべきことが理解の内にとどまらぬようにしたのである。

Liber secundus ad Constantium 4.5

5

Ob hoc penes quorumdam conscientiam nec Pater pater, nec Filius filius, nec Spiritus sanctus spiritus sanctus est. Sub cujus necessitatis tamquam improbabili occasione, scribendae atque innovandae fidei exinde usus inolevit.

PL 10, 566A

このため、ある者たちの良心においては、父は父ではなく、子は子ではなく、聖なる霊は聖なる霊ではない。この必要という、いわば正当化しがたい口実のもとに、以来、信仰を書き記し新しくする慣行が根づいた。

Liber secundus ad Constantium 4.6

6

Qui post quam nova potius coepit condere, quam accepta retinere; nec veterata defendit, nec innovata firmavit: et facta est fides temporum potius quam Evangeliorum, dum et secundum annos describitur, et secundum confessionem baptismi non tenetur.

PL 10, 566B

この慣行は、受けたものを保つよりも新しいものを創り出しはじめてから、古くなったものを守らず、新しくしたものを固めもしなかった。信仰の定式は福音書のものというより時代のものとなった。年ごとに書き記され、洗礼の告白に従っては保たれないからである。

Liber secundus ad Constantium 4.7

7

Periculosum nobis admodum atque etiam miserabile est, tot nunc fides exsistere, quot voluntates; et tot nobis doctrinas esse, quot mores; et tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt: dum aut ita fides scribuntur ut volumus, aut ita ut nolumus intelliguntur.

PL 10, 566B

今、信仰の定式が意志と同じ数だけ現れ、教えが習いの数だけ我々の間にあり、冒瀆の原因が悪徳の数だけ芽生えているのは、我々にとって甚だ危険であり、また悲惨である。信仰の定式は、我々が望むように書かれるか、我々が望まないように解されるかだからである。

Liber secundus ad Constantium 4.8

8

Et cum, secundum unum Deum et unum Dominum et unum baptisma, etiam fides una sit, excedimus ab ea fide quae sola est: et dum plures fiunt, ad id coeperunt esse, ne ulla sit.

PL 10, 566B

一人の神、一人の主、一つの洗礼に従って、信仰もまた一つであるはずなのに、我々は唯一であるその信仰から逸脱する。そして信仰の定式は、数が増えるにつれて、一つもなくなることへと向かいはじめたのである。