Liber secundus ad Constantium 3.1
Audiri rogat exsilii sui auctore praesente. Libelli hujus causae. --Haec autem nunc, dignantissime imperator, arbitrio tuo derelinquo, quatenus et quomodo me jubes loqui, et ea quae maxime tecum in tempore hoc agenda sunt prosequor.
PL 10, 565B流刑の張本人が居合わせる場で聞いてもらうよう願う。この書の動機。――だが、いとも懇篤な皇帝よ、これらのことは今はあなたの判断に委ねる。どこまで、またどのように語れとあなたが命じるかに従う。そして今この時にあなたと最も取り組むべき事柄を進める。
Liber secundus ad Constantium 3.2
Dabis quidem id in praesens instructionis ad causam, ut praesentem eum, cujus ministerio exsulo, usque ad confessionem falsorum quae gessit adducam. Sed nihil de eo, nisi cum jusseris, loquar.
PL 10, 565Bあなたはさしあたり、訴えの備えとして、せめてこのことを許してくれるであろう。すなわち、その者の働きによって私が流刑にある当の本人をこの場に居合わせさせ、彼が行った偽りを白状するところまで追い込むことを。だが、あなたが命じるのでなければ、私は彼について何も語らない。
Liber secundus ad Constantium 3.3
Nunc autem, quia mihi metus est de mundi periculo, de silentii mei reatu, de judicio Dei, cura autem est de spe, de vita, de immortalitate non tam mea, quam tua, universorumque. Quae quia mihi cum plurimis communis est, haec a me communis spei exspectatio est.
PL 10, 565Bさて今は、私には世界の危機について、私の沈黙の咎について、神の裁きについて恐れがあり、また望みについて、生命について、不死について――それも私のものというより、あなたの、そして万人のそれについて――気遣いがあるからこそ〔語る〕。この気遣いは私が非常に多くの人々と共有するものであるから、私のこの言葉は、共通の望みを待ち望むものなのである。