Liber secundus ad Constantium 5.1
Unde tot fides scribantur. Fides quater mutata. --Conscii enim nobis invicem sumus, post Nicaeni conventus synodum, nihil aliud quam fidem scribi.
PL 10, 566Cなぜこれほど多くの信仰の定式が書かれるのか。信仰の定式は四度変えられた。――ニカイアの集会の会議ののち、信仰の定式が書かれること以外何も行われていないことは、我々は互いによく知っている。
Liber secundus ad Constantium 5.2
Dum in verbis pugna est, dum de novitatibus quaestio est, dum de ambiguis occasio est, dum de auctoribus querela est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri anathema esse coepit: prope jam nemo Christi est.
PL 10, 566C言葉をめぐって争いがあり、新奇なものをめぐって詮議があり、あいまいなものをめぐって機会があり、創始者たちをめぐって不平があり、党派心をめぐって競い合いがあり、合意には困難があり、互いにアナテマとなりはじめたとき、もはやほとんど誰もキリストのものではなくなる。
Liber secundus ad Constantium 5.3
Incerto enim doctrinarum vento vagamur: et aut dum docemus, perturbamus; aut dum docemur, erramus. Jam vero proximi anni fides, quid jam de immutatione in se habet?
PL 10, 567A我々は、教えの定まらぬ風に漂っている。教えるときには乱し、教えられるときには迷う。では、昨年の信仰の定式は、変更という点で今どれほどのものを内に含んでいるか。
Liber secundus ad Constantium 5.4
Primum, quae homousion decernit taceri: sequens rursum, quae homousion decernit et praedicat: tertium deinceps, quae usiam simpliciter a patribus praesumptam, per indulgentiam excusat: postremum quartum, quae non excusat, sed condemnat.
PL 10, 567A第一は、ホモウシオス(同一実体)については沈黙するよう定めたもの。次にまた、ホモイウシオス〔底本は homousion。ミーニュの注に従い homoeusion と読む〕を定め宣べ伝えるもの。三つ目は、教父たちがただそのまま取り上げたウシアを、寛容によって大目に見るもの。最後の四つ目は、大目に見ず、断罪するものである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
- ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。
Liber secundus ad Constantium 5.5
Et quo tandem processum est? ut neque penes nos, neque penes quemquam ante nos, sanctum exinde aliquid atque inviolabile perseveret.
PL 10, 567Aそして結局どこへ行き着いたのか。我々のもとにも、我々以前の誰のもとにも、以来、聖なる不可侵のものは何一つ残らないところへである。
Liber secundus ad Constantium 5.6
De similitudine autem Dei filii ad Deum patrem quod si miserabilis nostri temporis fides est, ne non aut ex toto, aut tantum ex portione sit similis; egregii scilicet arbitri coelestium sacramentorum, conquisitores invisibilium mysteriorum, professionibus de fide Dei calumniamur.
PL 10, 567A子なる神の父なる神への類似について、もし我々の時代の悲惨な信仰の定式が、〔子は〕全体において似ているのか、それとも部分においてだけ似ているのか、というものであるなら〔ne non aut ex toto, aut tantum ex portione sit similis の構文は崩れているらしく、暫定的にこう解した〕、天の秘義のまことに見事な審判者、見えない奥義の探究者たる我々は、神についての信仰の宣言をもって、言いがかりをつけ合っているのである。
Liber secundus ad Constantium 5.7
Annuas atque menstruas de Deo fides decernimus, decretis poenitemus, poenitentes defendimus, defensos anathematizamus; aut in nostris aliena, aut in alienis nostra damnamus; et mordentes invicem, jam absumpti sumus ab invicem (Gal. V, 15) .
PL 10, 567B我々は神について、年ごとに月ごとに信仰の定式を定め、決議したことを悔い、悔い改めた者たちを弁護し、弁護した者たちをアナテマとし、我々のものの中に他人のものを、他人のものの中に我々のものを断罪する。そして「互いにかみ合って、すでに互いに食い尽くされてしまった」(ガラテヤ5:15)。