ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber secundus ad Constantium

Caput XI 第XI章

Hilary of Poitiers · Liber secundus ad Constantium · PL 10, 570B · 3 sectiones

Liber secundus ad Constantium 11.1

1

Pignus futuri sermonis. -- Praemitto interim pignus futuri apud te sermonis mei. Non aliqua ad scandalum, neque quae extra Evangelium sunt, defendam: sed intelliges a me in sacramento solius Dei veri, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII, 3) , praedicari unum Deum patrem ex quo omnia, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia (I Cor. VIII, 6) , natum ex Deo, qui est ante tempora aeterna (II Tim. I, 9) , et erat in principio apud Deum Deus Verbum (Joan. I, 1) : qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) , in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9) qui cum in forma Dei esset, humilians se salutis nostrae causa, formam servi ex conceptu Spiritus sancti de virgine accepit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6) : et post resurrectionem mortis deinde in coelestibus sedens (Ephes. I, 20) , aderit judex vivorum et mortuorum (Act. X, 42) , et rex omnium aeternorum saeculorum.

PL 10, 570B

将来の語りの担保。――さしあたり、あなたのもとでの私の将来の語りの担保を先に差し出す。私は、つまずきとなるものも、福音の外にあるものも擁護しない。むしろ、あなたは私から理解するであろう。唯一の真の神と、その神が遣わしたイエス・キリストの秘義において(ヨハネ17:3)、万物がそこから出る唯一の神なる父と、万物がそれによる唯一の主イエス・キリストとが宣べ伝えられていることを(一コリント8:6)。彼は神から生まれ、永遠の時の前にあり(二テモテ1:9)、はじめに神とともに神なる言葉としてあった(ヨハネ1:1)。彼は見えない神の像であり(コロサイ1:15)、彼のうちには神性の満ちあふれるものがすべて体をもって宿る(コロサイ2:9)。彼は神の形にあったが、我々の救いのために自らをへりくだらせ、聖なる霊による懐胎から、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から、僕の形を受け、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった(フィリピ2:6)。そして死からの復活ののち、天上に座し(エフェソ1:20)、生者と死者の裁き主として(使徒言行録10:42)、またすべての永遠の世々の王として来る。

Liber secundus ad Constantium 11.2

2

Est enim unigenitus Deus (Joan. I, 18) , et Deus verus, et Deus magnus, et super omnia Deus (Rom. IX, 5) : et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei patris est (Phil. II, 11) .

PL 10, 571A

彼は独り子なる神であり(ヨハネ1:18)、真の神であり、大いなる神であり、万物の上にある神である(ローマ9:5)。またすべての舌は、主イエス・キリストが父なる神の栄光のうちにあると告白するであろう(フィリピ2:11)。

Liber secundus ad Constantium 11.3

3

Haec ego in Spiritu sancto ita credidi, ut ultra hanc de Domino Jesu Christo fidem non possim doceri: non per haec adimens patrum fidei religionem, sed secundum regenerationis meae symbolum, et doctrinae evangelicae scientiam, ab ea juxta ista non dissonans.

PL 10, 571A

私はこれらのことを、聖なる霊において、主イエス・キリストについてのこの信仰を越えては何も教えられえないほどに信じてきた。それは、これらによって父たちの信仰からその神聖さを奪うのではない。むしろ私は、私の再生の信条と福音の教えの知識とに従い、これらの点においてその〔父たちの〕信仰と調子を違えていないのである。