Liber secundus ad Constantium 1.1
Hilarius in regis praesentia. --Non sum nescius, piissime imperator, ea quae de nonnullis negotiis ad conscientiae publicae audientiam proferantur, pro dignitate eorum qui eloquuntur, vel gravia existimari solere, vel levia: dum distantibus opinionibus, ambiguam sententiam ad studium intelligentiae promovet hominis contemptus, aut gratia.
PL 10, 563D王の前のヒラリウス。――いとも敬虔な皇帝よ、私は知らないわけではない。ある種の事柄について世の人々の耳に届けられる言葉は、語る者の品位に応じて、重大とも軽いとも見なされるのが常であることを。意見が分かれるとき、定まらない判断を聞き手の理解の傾きへと押しやるのは、語る人への軽蔑か好意なのである。
Liber secundus ad Constantium 1.2
Sed mihi apud te de divina re pia dicturo, nullus vulgatae consuetudinis metus est: quia, cum sis bonus ac religiosus, nec vitium judicii apud prudentes religionum, quid a quo audiat, sed an quae audiat sint religiosa, dijudicet.
PL 10, 563Dしかし、あなたのもとで神にかかわる敬虔な事柄を語ろうとする私には、世間に広まったこの習いへの恐れは少しもない。あなたは善良で信仰深く、また信仰の事柄に賢明な人々のもとには、誰から何を聞くかを問うという判断の悪癖はなく、〔人は〕聞くことが敬虔であるかどうかを見極めるからである〔この文の構文は取りにくい。nec 以下を cum sis に並ぶ第二の理由と取った〕。
Liber secundus ad Constantium 1.3
Et quia mihi a Deo praesentiae tuae opportunitas praestita est, nec erga haec quidem conscientiae meae cessavit officium: ut in eum, quem apud te habeo de religione sermonem, indignitas forte aliqua tecum loquentis offendat.
PL 10, 564Dまた、あなたの前に出る機会が神によって私に与えられたのだから、この点についても私の良心は務めを怠らなかった。あなたと語る者のなんらかの不肖が、もしや、私があなたの前でする宗教についての話を損ないはしないかと〔気にかけたのである〕〔ut の前に ne が落ちているとも考えられるが、本文のまま危惧の意に取った〕。