ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber secundus ad Constantium

Caput VII 第VII章

Hilary of Poitiers · Liber secundus ad Constantium · PL 10, 568B · 2 sectiones

Liber secundus ad Constantium 7.1

1

Ad fidem in baptismo confessam redeundum. --Quod hieme undoso mari observari a navigantibus maxime tutum est, ut naufragio desaeviente, in portum ex quo solverant revertantur; vel incautis adolescentibus convenit, ut cum in tuenda domo sua, mores paternae observantiae trangressi, profusa libertate sua usi sunt, jam sub ipso amittendi patrimonii metu solus illis ad paternam consuetudinem necessarius et tutus recursus sit: ita inter haec fidei naufragia, coelestis patrimonii jam pene profligata haereditate, tutissimum nobis est, primam et solam evangelicam fidem confessam in baptismo intellectamque retinere, nec demutare quod solum acceptum atque auditum habeo bene credere: non ut ea, quae synodo patrum nostrorum continentur, tamquam irreligiose et impie scripta damnanda sint, sed quia per temeritatem humanam usurpantur ad contradictionem, quod ob hoc sub nomine novitatis Evangelium negaretur, ut periculose tamquam sub emendatione innovetur.

PL 10, 568B

洗礼で告白された信仰へ立ち返らねばならない。――冬の波立つ海で、航海者たちが守るのにもっとも安全なのは、難破が猛威を振るうとき、出帆した港へ引き返すことである。また、軽率な若者たちにふさわしいのは、家を治めるにあたって父の習わしを踏み越え、自分の自由をほしいままに使ったのち、財産を失うというまさにその恐れの中で、父のしきたりへ立ち返ることだけが彼らにとって必要で安全な道となる、ということである。それと同じく、これら信仰の難破のさなか、天の財産の遺産がすでにほとんど食い潰された今、我々にとってもっとも安全なのは、洗礼で告白され理解された、最初にして唯一の福音の信仰を保ち、私がただそれだけを受け、聞いてきたものを変えずに、正しく信じることである。それは、我々の父たちの会議に含まれるものが、不信仰に、不敬虔に書かれたとして断罪されるべきだというのではない。それが人間の軽率によって反論のために持ち出され、そのために新奇という名目のもとで福音が否定され、訂正という体裁のもとに危険な仕方で作り替えられることになったからである。

Liber secundus ad Constantium 7.2

2

Quod emendatum est, semper proficit, ut dum omnis emendatio displicet, emendationem omnem emendatio consecuta condemnet: ac si jam, quidquid illud est, non emendatio aliqua sit emendationis, sed coeperit esse damnatio.

PL 10, 569A

訂正されたものは、つねに先へ進んで、ついには、どの訂正も気に入らないために、あとに続く訂正がそれまでのすべての訂正を断罪するに至る。あたかも、それが何であれ、もはや訂正の訂正ではなく、断罪となりはじめたかのように。