作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput III 第II書簡 第III章

Anonymous · Epistolae et decreta · PL 5, 174C · 30 sectiones

Epistolae et decreta 2.3.1

1

--Similiter prohibemus, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Haec non solum ecclesiasticae, sed et saeculi leges observari praecipiunt.

PL 5, 174C

――同様に我々は禁じる。教会の裁判官によって、法規に含まれていない、あるいは禁じられていると知られている事案が審理されることを。このことは教会法のみならず、世俗の法律もまた守られるべきことと命じている。

Epistolae et decreta 2.3.2

2

Non enim passim (Concil. Carth. II) vageque sacerdotum accusatio debet fieri. Nam si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur: quia omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Beati autem qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

PL 5, 174C

すなわち、祭司に対する告発はみだりに(Concil. Carth. II)、また無闇になされてはならない。もし容易に受理されるならば、残る祭司はあまりに少なくなってしまうであろう。なぜなら、キリストにあって敬虔に生きようと欲する者は皆、迫害を受けるからである。しかし、義のために迫害を受ける者は幸いである。

Epistolae et decreta 2.3.3

3

Unde et ipsa per se Veritas ait (I Tim., III; Matth., V; Joan., XVII) : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

PL 5, 174D

それゆえ、真理そのものがみずから言い給う(一テモテ3、マタイ5、ヨハネ17)。「父よ、私はあなたの名を、世からあなたが私に与えて下さった人々に現しました。彼らはあなたのものでしたが、あなたは彼らを私に与え、彼らはあなたの言葉を守りました。」

Epistolae et decreta 2.3.4

4

Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

PL 5, 175A

「今、彼らは、あなたが私に与えて下さったものはすべてあなたから出たものであることを知りました。あなたが私に与えて下さった言葉を私は彼らに与え、彼らはそれを受け、まことに私があなたから出たことを知り、あなたが私を遣わされたことを信じました。」

Epistolae et decreta 2.3.5

5

Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.

PL 5, 175A

「私は彼らのために願います。世のためにではなく、あなたが私に与えて下さった彼らのために願います。彼らはあなたのものだからです。私のものはすべてあなたのものであり、あなたのものは私のものです。そして私は彼らにあって栄光を受けました。私はもはや世にはいません。しかし彼らは世にいます。そして私はあなたのもとに参ります。」

Epistolae et decreta 2.3.6

6

Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, et unum sint, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

PL 5, 175A

「聖なる父よ、あなたが私に与えて下さった彼らを、あなたの名において守って下さい。我々がそうであるように、彼らも一つとなりますように。私が彼らと共にいた間、私はあなたの名において彼らを守りました。あなたが私に与えて下さった者たちを、私は守りました。彼らのうち誰も滅びませんでした。ただ、聖書が成就するために、滅びの子だけは別です。」

Epistolae et decreta 2.3.7

7

Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum: et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

PL 5, 175A

「今、私はあなたのもとに参ります。そして、彼らが私の喜びを自らのうちに満たされたものとして持つように、世にあってこれを語ります。私は彼らにあなたの言葉を与えました。そして世は彼らを憎みました。私が世のものでないように、彼らも世のものではないからです。私は、あなたが彼らを世から取り去って下さるようにとは願わず、悪から守って下さるようにと願います。」

Epistolae et decreta 2.3.8

8

De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

PL 5, 175B

「私が世のものでないように、彼らも世のものではありません。真理によって彼らを聖なるものとして下さい。あなたの言葉は真理です。あなたが私を世に遣わされたように、私も彼らを世に遣わしました。そして、彼らもまた真理によって聖なるものとされるように、私は彼らのために自らを聖なるものとします。」

Epistolae et decreta 2.3.9

9

Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, et mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

PL 5, 175B

「私は彼らのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じる者たちのためにも願います。皆が一つとなり、世があなたが私を遣わされたことを信じるためです。あなたが私に下さった栄光を、私は彼らに与えました。我々が一つであるように、彼らも一つとなるためです。」

Epistolae et decreta 2.3.10

10

Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti.

PL 5, 175B

「私が彼らのうちにあり、あなたが私のうちにあるのは、彼らが完全に一つとなるためであり、世が、あなたが私を遣わされたこと、そして、あなたが私を愛されたように私も彼らを愛したことを知るためです。」

Epistolae et decreta 2.3.11

11

Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

PL 5, 175B

「父よ、あなたが私に与えて下さった者たちが、私のいる所に共にいることを私は望みます。あなたが世界の基が置かれる前から私を愛されたゆえに私に与えて下さった栄光を、彼らが見るためです。正しい父よ、世はあなたを知りませんでしたが、私はあなたを知りました。そして彼らは、あなたが私を遣わされたことを知りました。」

Epistolae et decreta 2.3.12

12

Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

PL 5, 175C

「私はあなたの名を彼らに知らせました。そしてこれからも知らせます。あなたが私を愛された愛が彼らのうちにあり、私も彼らのうちにあるためです。」

Epistolae et decreta 2.3.13

13

Et idem Joannes apostolus et evangelista, in prima sua epistola, loquitur, dicens (I Joan. IV) : Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.

PL 5, 175C

そして、同じ使徒にして福音記者ヨハネは、その第一書簡において次のように語る(一ヨハネ4)。「最愛なる者たちよ、互いに愛し合おう。愛は神から出るものだからである。愛する者は皆、神から生まれ、神を知っている。」

Epistolae et decreta 2.3.14

14

Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.

PL 5, 175C

「愛さない者は神を知らない。神は愛だからである。神の愛は、神が独り子を世に遣わし、その方によって我々が生きるようにされたことにおいて、我々のうちに現された。」

Epistolae et decreta 2.3.15

15

In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam.

PL 5, 175C

「愛とは、我々が神を愛したということではなく、神御自身が我々を愛し、我々の罪のための宥めとして御子を遣わされたということにある。最愛なる者たちよ、神がこのように我々を愛されたのであれば、我々もまた互いに愛し合うべきである。神を見た者はいまだかつて誰もいない。」

Epistolae et decreta 2.3.16

16

Si diligamus invicem, Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi.

PL 5, 175D

「もし我々が互いに愛し合うならば、神は我々のうちにとどまり、神の愛は我々のうちに全うされる。我々がこれによって、神のうちにとどまり、神も我々のうちにとどまり給うことを知るのは、神が御自身の霊から我々に与えて下さったからである。我々は見た。そして証言する。父が御子を世の救い主として遣わされたことを。」

Epistolae et decreta 2.3.17

17

Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos vidimus et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis, Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deum in eo.

PL 5, 175D

「イエスが神の子であると告白する者には、神がその者のうちにとどまり、その者も神のうちにとどまる。我々は、神が我々に対して抱き給う愛を見て、これを信じた。神は愛である。愛のうちにとどまる者は神のうちにとどまり、神もその者のうちにとどまり給う。」

Epistolae et decreta 2.3.18

18

In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet.

PL 5, 175D

「我々における愛が全うされているのは、審判の日に我々が確信を持てるようにするためであり、それは、御方がそうであるように、我々もこの世においてそうであるからである。愛には恐れがない。全き愛は恐れを外に追い出す。恐れは刑罰を伴うからである。」

Epistolae et decreta 2.3.19

19

Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.

PL 5, 176A

「恐れる者は愛において全うされていない。それゆえ、我々は神を愛そう。神がまず我々を愛して下さったからである。もし誰かが『私は神を愛している』と言いながら自分の兄弟を憎むなら、その者は偽り者である。」

Epistolae et decreta 2.3.20

20

Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est.

PL 5, 176A

「目に見える自分の兄弟を愛さない者が、どうして目に見えない神を愛することができようか。そして我々は神からこの掟を受けている。神を愛する者は自分の兄弟をも愛すべきである、と。イエスがキリストであると信じる者は皆、神から生まれた者である。」

Epistolae et decreta 2.3.21

21

Et omnis qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligemus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.

PL 5, 176A

「生んだ方を愛する者は皆、その方から生まれた者をも愛する。我々がこれによって、神を愛し、その掟を行うときに、神から生まれた者たちを愛していることを知るのである。」

Epistolae et decreta 2.3.22

22

Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt (I Joan., V) .

PL 5, 176A

「神への愛とは、御方の掟を守ることであり、その掟は重荷ではない」(一ヨハネ5)。

Epistolae et decreta 2.3.23

23

Et per prophetam, Dominus, monendo, ne laedantur discipuli sui, horumque successores, inquit (Psal., XXXII, ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet) : Circumdat angelus Domini in gyra timentes eum, et eruet eos.

PL 5, 176B

そして預言者を通して、主は御自身の弟子たちとその後継者たちが害を受けぬようにと戒めて言い給う(詩篇32、ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet)。「主の御使いは、主を畏れる者たちの周りに陣を敷き、彼らを救い出す。」

Epistolae et decreta 2.3.24

24

Gustate et videte, quoniam bonus est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt, et esurierunt: quaerentibus Dominum, non deerit omne bonum.

PL 5, 176B

「味わい見よ、主の恵み深きことを。主に依り頼む人は幸いである。主を畏れよ、御方の聖徒たちよ、主を畏れる者には乏しきことがないからである。獅子らは乏しくなり、飢えた。しかし、主を求める者には、良きものが何一つ欠けることがない。」

Epistolae et decreta 2.3.25

25

Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligit dies videre bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam.

PL 5, 176B

「歩め、子らよ、私に聞け。私は汝らに主を畏れることを教えよう。命を望み、良き日々を見ることを愛する人は誰か。お前の舌を悪から守り、お前の唇が欺きを語らぬようにせよ。悪を離れ、善を行え。平和を求め、これを追い求めよ。」

Epistolae et decreta 2.3.26

26

Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

PL 5, 176B

「主の目は正しき者たちの上にあり、主の耳は彼らの叫びに向けられている。しかし主の御顔は悪を行う者たちに向かい、彼らの記憶を地から絶やされる。正しき者たちが叫ぶと、主はこれを聞き入れ、彼らをあらゆる苦難から救い出された。」

Epistolae et decreta 2.3.27

27

Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multa mala justo, et ex omnibus illis liberabit eum Dominus. Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur.

PL 5, 176C

「主は心の砕けた者の近くにおられ、霊の打ち砕かれた者を救われる。正しき者には多くの災いがあるが、主はそのすべてから彼を救われる。主は彼の骨をことごとく守られ、そのうちの一つも折られることはない。悪は悪しき者を殺し、正しき者を憎む者たちは罪に問われるであろう。」

Epistolae et decreta 2.3.28

28

Redimet Dominus animas servorum suorum, et liberabit eos. Vos ergo, fratres (Psal., LIV) , super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis.

PL 5, 176C

「主は御自身の僕たちの魂を贖い、彼らを救われる。」それゆえ、兄弟たちよ(詩篇54)、諸君の心を主の上に置け。そうすれば、主は諸君を養い給うであろう。主は正しき者たちが永遠にゆらぐことを許し給わないからである。

Epistolae et decreta 2.3.29

29

Deus autem Dominus noster deducet inimicos nostros, juxta Prophetae vocem, in puteum interitus quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Vox autem semper sperate in Domino, et fiduciam habetote in eo, quia ipse liberabit nos.

PL 5, 176C

そして、我々の神なる主は、預言者の言葉にしたがい、我々の敵を滅びの穴へと落とし給うであろう。血を流す者、欺く者は、その齢の半ばにも達しないからである。諸君は〔底本は Vox。命令形が二人称複数なので Vos の崩れと見て訳した〕常に主に望みを置き、御方に信頼せよ。御方が我々を救い給うであろうから。

Epistolae et decreta 2.3.30

30

Ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis (Luc, I) Data decimo tertio kalendas octobris (anno 283), Caro Secundo et Carino viris clarissimis consulibus.

PL 5, 176D

御方こそは世々にわたって祝せられ、その御国は終わることがないからである(ルカ1)。十月のカレンダエの13日前(283年)、カルスが2度目、カリヌスが顕職の士にして執政官であった年に発す。