作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput I 第II書簡 第I章

Anonymous · Epistolae et decreta · PL 5, 174A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 2.1.1

1

--Unde ista praecaventes (2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis) , et stultorum animos praevidentes, cura pastorali cum omnibus episcopis, et sanctae romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus, non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis, sicut in saecularibus.

PL 5, 174A

――かかることどもを未然に防ぐべく(2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis)、また愚かなる者たちの魂胆をあらかじめ見抜いて、我々はすべての司教たち、および聖なるローマの、また普遍教会の両階級の信徒たちとともに、牧者としての配慮をもって、教会の事柄は世俗の事柄と同じようには進められるべきではないと定める。

Epistolae et decreta 2.1.2

2

Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in fore decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit.

PL 5, 174A

すなわち、世俗の法律においては、召喚された者が出頭し、法廷において争いを始めた後は、事件が結審する前に退くことは許されない。しかし、教会の事柄においては、必要であるならば、あるいは自らが不利に扱われていると見るならば、申し立てを行った後に退くことが許される。

Epistolae et decreta 2.1.3

3

Accusationis vero ordinem talem et dicimus et servari jubemus, id est, si quis clericorum in crimine impeditur, non statim reus existimetur, qui accusari potuit, ne suspectam innocentiam faciamus.

PL 5, 174A

告発の順序については、次のように定め、これを守るよう命じる。すなわち、聖職者の誰かが犯罪の廉で罪に問われた場合、告発され得たというだけで直ちに被告と見なされてはならない。無実の者を疑わしいものとしないためである。

Epistolae et decreta 2.1.4

4

Sed quisquis ille est (1 q. 8, Quisquis est ille) , qui crimen intendit, in judicium veniat: nomen rei indicet: vinculum inscriptionis arripiat: custodiat similitudinem: habita tamen dignitatis aestimatione potiatur: nec forte sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicit.

PL 5, 174B

しかし、犯罪を申し立てる者が誰であれ(1 q. 8, Quisquis est ille)、その者は裁判に出頭し、被告の名を示し、告発の誓約に自らを縛り、同等の立場を守らねばならない。ただし、その〔被告の〕位の重んじをふまえて扱われるべきであり、偽りを言う自由が自分にあると思い込んではならない。中傷する者を罰するには、同等の刑罰が科されるべきだからである〔底本は supplicit。supplicii と読み、崩れた構文を文脈から解した〕。

Epistolae et decreta 2.1.5

5

Haeretici enim omnes, et suspecti, et excommunicati, homicidae (Hadr., coll. 63) quoque atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.

PL 5, 174B

すなわち、すべての異端者、嫌疑をかけられた者、破門された者、殺人者(Hadr., coll. 63)、悪事を働く者、盗人、瀆聖を犯した者、掠奪者、毒殺者、姦通者、また誘拐を行った者、あるいは偽証をした者、さらには占い師や魔術師のもとに走った者は、いかなる場合も告発人として認められてはならない。