Epistolae et decreta 1.0.1
Charissimis fratribus Joanni et omnibus per Beoticam provinciam constitutis episcopis, Eutychianus episcopus in Domino salutem.
PL 5, 167D最愛の兄弟ヨハネおよびボイオティア属州にあるすべての司教たちへ、司教エウティキアヌスが主にあって挨拶を送る。
Epistolae et decreta 1.0.2
Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae (Symm. ep. 5, ad S. Caesarium) , gratanter annuere, et consultis tuis breviter respondere.
PL 5, 167D請願の公正さが、お前の兄弟愛の望み(Symm. ep. 5, ad S. Caesarium)に喜んで応じ、お前の問いに手短に答えるよう、我々を促す。
Epistolae et decreta 1.0.3
Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus bonum esse devotam (S. Leo, ep. 46) , ut tamen efficacior fiat ad illos, qui sane non sapiunt, qualiter eos de incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus.
PL 5, 167Dお前の愛が、あらゆる善き業に対して献身的であることを我々は知っているが(S. Leo, ep. 46)、健全に思い分けぬ者たちに対してなお一層有効であるように、我々の救い主の受肉について彼らをいかに教え導くべきかを命じる。
Epistolae et decreta 1.0.4
Unum igitur hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (S. Matth., XVI) , tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatis quaestiones, et infidelitatis calumniae movebuntur (S. Leo, p.
PL 5, 168Cこれがその不動の唯一の基礎であり、ペトロの口によって告白された、信仰のこの幸いなる唯一の岩である。「汝はキリスト、生ける神の子なり」と彼は言った(マタイ16)。この告白は、それに対してどれほど多くの倒錯の疑問や不信の讒言が起こされようとも、それに劣らぬ真理の証しをそれ自体のうちに保持している(S. Leo, p.
Epistolae et decreta 1.0.5
97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.) . Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit.
PL 5, 168D97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.)。さて、その余のことについては、父の御旨の摂理に委ねられよ。
Epistolae et decreta 1.0.6
Ergo partus et corpus, postque crux, mors inferni, salus nostra est humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex virgine, naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admixtionis societatem, sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret.
PL 5, 168Dかくして、御誕生と御体、そして十字架、陰府への死、これが我々の救いである。すなわち、人類のために神の子はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕より、また聖なる霊によりて生まれ給うたのであり、この業においては御自ら御自身に仕え給い、また御自らの、すなわち神の力が覆うことによって、御自らのために肉体の初めを植え付け、肉の始まりを定め給うた。それは、おとめより人となり給うた御方が、御自身のうちに肉の本性を受け取り、この混合の交わりによって、御自らのうちに全人類の肉体が聖化されて存するようになるためである。
Epistolae et decreta 1.0.7
Et quemadmodum omnes in ipso per id, quod corporeum se esse voluit, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id, quod ejus est invisibile, referretur.
PL 5, 169Aそして、御自らが肉体を持つ者となることを望み給うたことによってすべての人が御方のうちに造られたのと同じように、逆にまた、御方に属する見えざるものによって御自らがすべての人のうちに反照し給うのである。
Epistolae et decreta 1.0.8
Dei igitur imago invisibilis, pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu rependetur?
PL 5, 169Aかくして、見えざる神の像は、人間の初めの恥辱を拒み給わず、御宿り、御誕生、産声、揺りかごを経て、我々の本性のあらゆる侮辱を通り過ぎ給うた。かくも大いなる恵み深き御業の情愛に対して、我々から一体何が相応しく返され得ようか。
Epistolae et decreta 1.0.9
Inenarrabilis ergo a Deo originis, unus unigenitus Deus, in corporis humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit: qui omnia continet, intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur.
PL 5, 169Aかくして、神より出でて語り尽くせぬ起源を持つ唯一の独り子なる神は、聖なるおとめの胎内に人間の肉体の形をもって宿り、育ち給う。万物を包み給い、その内にありまたその方によって万物が存する御方が、人間の出産の法にしたがって世に生まれ出給うのである。
Epistolae et decreta 1.0.10
Ad cujus vocem archangeli, atque angeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus.
PL 5, 169Bその御声に大天使も天使も震え、天と地、この世界のあらゆる元素も解け去るというのに、幼子の産声が聞かれる。見えず、また把握され得ない御方が、視覚にも感覚にも触覚にも制御され得ぬ御方でありながら、揺りかごに包まれ給うたのである。
Epistolae et decreta 1.0.11
Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati.
PL 5, 169Bもし誰かがこれらのことを神にふさわしからぬものと考えるならば、これらのことが神の威厳にふさわしいと思われぬほどに、その者はいっそう大いなる恩恵を負っていることを自ら告白することになる。
Epistolae et decreta 1.0.12
Non ille eguit homo effici per quem homo factus est: sed nos eguimus, ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis, unus interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est: contumelia ejus honor noster est.
PL 5, 169B人がそれによって造られた御方は、御自らが人となる必要をお持ちではなかった。むしろ我々の方が、神が肉となり、我々のうちに宿り給うことを、すなわち肉を取り給うことによって唯一の御方が全人類の肉の内奥に住み給うことを必要としたのである。御方の卑下は我々の高貴であり、御方の侮辱は我々の栄誉である。
Epistolae et decreta 1.0.13
Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Plane vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum ignorat hominem.
PL 5, 169B御方が肉のうちに立ち給うたそのことにより、我々は逆に肉より神へと新たにされる。イエス・キリストを真の神であると同様に真の人でもあると知らぬ者は、確かに自らの命を知らぬのである。
Epistolae et decreta 1.0.14
Et ejus dem periculi res est, Jesum Christum, vel Spiritum sanctum, Deum non credere, vel carnem nostri corporis in Christo denegaret (Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario) .
PL 5, 169Cイエス・キリストあるいは聖なる霊を神と信じないことと、キリストにおいて我々の肉体の肉を否むこととは、同じ危険に属することである(Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario)。
Epistolae et decreta 1.0.15
Omnis ergo, ait, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X) .
PL 5, 169C「それゆえ、人々の前で私を告白する者は皆、私も天にいます私の父の前でその者を告白しよう。しかし、人々の前で私を否む者は、私も天にいます私の父の前でその者を否もう」と言われている(マタイ10)。
Epistolae et decreta 1.0.16
Haec Verbum caro factum (S. Joan. I) loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrimque unus existens, dum ipse ex urbis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse, homo nascendo, desineret: et homo rursum, Deus manendo, non esset.
PL 5, 169Cこのことを、肉となり給うた言葉(S. Joan. I)は語り、人となり給うたイエス・キリスト、威厳の主は教え給うた。御自らのうちに教会の救いのために立てられた仲介者そのものであり、神と人との間のこの仲介者の秘義そのものにおいて、両者にあって一なる御方として存在し給い、両方の本性から一つの同一の実在となり給い〔底本は ex urbis in idipsum naturis。本文が崩れているらしく、文脈から解した〕、いずれの側でも他方を欠くことがないようにし給うた。すなわち、人として生まれることによって神であることをやめることのないように、また逆に、神であり続けることによって人でなくなることのないように、そうあり給うたのである。
Epistolae et decreta 1.0.17
Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire, quod homo sit: neque carnem ignorare quod Verbum sit.
PL 5, 169Dかくして、これこそが人間の至福の真の信仰である。すなわち、神であり人であると宣べ、言葉であり肉であると告白すること。神が人であることを知らずにいることなく、また肉が言葉であることを知らずにいることもないことである。
Epistolae et decreta 1.0.18
Natus igitur unigenitus Deus ex virgine homo ( Idem, eadem epistola, ex eodem S. Hilario ), et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret et admoneret, loquens et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens et gerens deinde Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone, nunquam nisi cum significatione hominis locutus sit et Dei.
PL 5, 169Dかくして、独り子なる神はおとめより人として生まれ(Idem, eadem epistola, ex eodem S. Hilario)、時の満ちるにしたがって御自らのうちに神なる人へと進み給うべく、福音の言葉のあらゆる語り方において、この一つの流儀を保ち給うた。すなわち、御自らが神の子であると信じられるよう教え、また人の子であると宣べ、諭し給うたのである。人として語り行うときには神に属することのすべてを語り行い、次いで神として語り行うときには人に属することのすべてを語り行い給うた。しかもそのいずれの種類の言葉においても、常に人と神との両方の意味を伴わずには語られなかったのである。
Epistolae et decreta 1.0.19
Haec itaque fallendi simplices atque ignorantes, haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant.
PL 5, 170Aこのことこそが、素朴で無知な者たちを欺くための異端者たちの機会となっている。すなわち、御方が人として語り給うたことどもを、神なる本性の弱さにしたがって語られたことと偽り言い、また、御自らについて語り給うすべてのことを語る御方が唯一同一であるがゆえに、それらすべてが神性について語られたことであると主張するのである。
Epistolae et decreta 1.0.20
Nec sane negamus, totum illum, qui ei manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo sit tum primum Deus, neque tum, cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo, non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse est dicatur ejus esse sacramentum, quod generis.
PL 5, 170Aもとより我々は、御方に留まるすべてが御方御自身の本性の言葉であることを否みはしない。しかし、イエス・キリストが人でもあり神でもあり給い、しかも人であり給うときにはじめて神であり給うのでもなく、人であり神でもあり給うときに神でなくなり給うのでもなく、また人の後に神のうちにあり給うのでもなく、全き人にして全き神であり給うのであれば、御方の秘義もまた、その種別と同じく、唯一同一のものであると言わざるを得ない〔quod generis の構文は崩れており、取り方は一つに定まらない。種別と同じくの意に取った〕。
Epistolae et decreta 1.0.21
Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica.
PL 5, 170B御方において時にしたがって人を神から区別するときには、その時における神の言葉と人の言葉とを区別せよ。そして、時のうちにあって神と人とを共に告白するときには、その時における神の語り給うたことと人の語り給うたこととを判別せよ。
Epistolae et decreta 1.0.22
Cum vero est homine et Deo, rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis: siquidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum, ac naturarum, alium cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium etiam aeterno.
PL 5, 170Bしかし、人であり神であり給う時については、逆に全き人、すでに全き神である時を理解せよ。なぜなら、語られたことどもは、時に合わせて、時を示すために語られたものだからである。人となり給う前は神のみであり、人であり神であり給う時は別であり、人であり神であり給うた後は別であって、全き人にして全き神であるとするならば、経綸の秘義を時と種別とにおいて混同してはならない。種別と本性との性質にしたがって、いまだ生まれ給わぬ人としての秘義とともにある言葉と、なお死に給うべき者としての言葉と、また永遠なる者としての言葉とは、それぞれ異なっていなければならないからである。
Epistolae et decreta 1.0.23
Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse, quod Deus est.
PL 5, 170Cかくして、我々のためにこれらすべてのことを行い給うイエス・キリストは、我々の肉体を持つ人として生まれ、我々の本性の習わしにしたがって語り給うたが、それでいて御自らが神であるという御自身の本性を措き去ることはなかった。
Epistolae et decreta 1.0.24
Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit.
PL 5, 170Cすなわち、御誕生と御受難と御死とにおいて我々の本性の事柄を成し遂げ給うたとはいえ、それらすべての事柄そのものを御自身の本性の力によって行い給うたのである。
Epistolae et decreta 1.0.25
Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? non tamen ut alius sit, qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit.
PL 5, 170C神と人とがこのように宣べられているのが、お前には見えるか。すなわち、死は人に帰せられ、肉の甦りは神に帰せられるのである。とはいえ、死んだ御方と、それによって死者が甦らされる御方とが別人であるというのではない。
Epistolae et decreta 1.0.26
Spoliata enim carne, Christus est mortuus: et rursum, Christum a mortuis excitans, idem Christus est, carne se spolians. Naturam Dei, in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte agnosce.
PL 5, 170Cすなわち、肉を脱ぎ捨てて、キリストは死に給うた。そして逆に、死者よりキリストを甦らせ給う御方は、肉を脱ぎ捨て給う同じキリストである。甦りの力のうちに神の本性を理解し、死のうちに人としての経綸を認めよ。
Epistolae et decreta 1.0.27
Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est.
PL 5, 170Dそして、それぞれの事柄がそれぞれの本性によって行われたとはいえ、その両方であり給う御方は唯一のイエス・キリストであることを心に留めよ。
Epistolae et decreta 1.0.28
Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus: quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.
PL 5, 170Dかくして、これらのことは私によって手短に示されねばならなかった。我々の主イエス・キリストにおいて両方の本性の形が論じられていることを我々が心に留めるためである。すなわち、神の形にとどまりながら僕の形を取り給うた御方は、神性を決して失い給わなかったからである。
Epistolae et decreta 1.0.29
Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad eum. Unde scriptum est: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
PL 5, 171Aさて、兄弟たちよ、我々は諸君に、彼らを主へと立ち帰るよう諭すことを勧める。それゆえこう書かれている。「子よ、主に立ち帰ることを遅らせるな、日に日に先延ばしにするな。御怒りは突然にやって来て、報復の時にお前を滅ぼすであろう」
Epistolae et decreta 1.0.30
Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua.
PL 5, 171A「不義の富にあって思い煩うな。それは覆いと報復との日にお前に何の益ももたらさぬであろう。あらゆる風にお前を煽られるな、あらゆる道を行くな。二枚舌の罪人はこのようにして見分けられるのだから」
Epistolae et decreta 1.0.31
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia fer responsum.
PL 5, 171A「主の道において、またお前の心の真実と知識とにおいて堅固であれ。平和と正義との言葉がお前に従うように。神の言葉を聞くには柔和であれ、それを悟るために。そして知恵をもって答えを返せ」
Epistolae et decreta 1.0.32
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis, subversio illius.
PL 5, 171B「もしお前に理解があれば隣人に答えよ。そうでなければ、お前の手を口の上に置け。無分別な言葉にとらえられ、恥をこうむることのないように。分別ある者の言葉には誉れと栄光とがあるが、思慮なき者の舌はその者自身の破滅である」
Epistolae et decreta 1.0.33
Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter.
PL 5, 171B「陰口を言う者と呼ばれるな。お前の舌によってとらえられ、恥をこうむることのないように。盗人には恥と後悔とがあり、二枚舌の者には最悪の汚名がある。陰口を言う者には憎しみと敵意と侮辱とがある。小さき者にも大いなる者にも等しく正しく裁け」
Epistolae et decreta 1.0.34
Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.
PL 5, 171B「友のために隣人の敵となるな。悪しき者は謗りと侮辱とを受け継ぎ、あらゆる妬み深く二枚舌の罪人もまた同じである」
Epistolae et decreta 1.0.35
Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: et folia tua comedet, et fructus tuos perdet: et relinqueris velut lignum aridum in eremo.
PL 5, 171B「牡牛のように魂の思いにおいて自らを高ぶらせるな。愚かさによってお前の力が打ち砕かれ、お前の葉が食い尽くされ、お前の実が失われ、荒野の枯れ木のようにお前が残されることのないように」
Epistolae et decreta 1.0.36
Anima enim nequam disperdit, qui se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum (Eccl. VI) . Talibus exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate.
PL 5, 171C「よこしまな魂は、それを持つ者を滅ぼし、その者を敵の喜びに引き渡し、不敬虔な者たちの分け前へと導く」(集会の書6)。兄弟たちよ、このような勧めをもって互いに諭し合い、常に善きことに従い、悪しきことを避けよ。
Epistolae et decreta 1.0.37
Magnis enim (Gelasius, ep. 9) studiis (secundum beatum Apostolum) praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur (I Timoth., VI) .
PL 5, 171Cすなわち、幸いなる使徒にしたがえば(Gelasius, ep. 9)、主の信仰と教えとが冒瀆されることのないよう、大いなる努めをもって用心されねばならない(一テモテ6)。
Epistolae et decreta 1.0.38
Et si illa nonnumquam sinenda sunt quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi sine manifesta de coloratione non possunt.
PL 5, 171Cそして、(他の点での健全さが保たれているならば)それ自体だけでは害をなし得ぬことどもは時に許されるべきであるとしても、明白な変質を伴わずには受け入れられ得ぬことどもは、大いに警戒されねばならない。
Epistolae et decreta 1.0.39
At si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat: quanto magis illa sunt nullatenus mutilanda, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
PL 5, 171Cそして、何ら損害なく時に許容してもよいと思われる事柄でさえ、事情と時勢との考慮が強いるところとなり、あるいは急を要する配慮への顧慮が言い訳となるのであれば、いかなる必然性も、また教会のいかなる有用性も少しも強いることのない事柄が、決して欠け損なわれてはならないことは、なおさらではないか。
Epistolae et decreta 1.0.40
Idcirco, fratres, ista praetulimus, ut hae species, quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum (Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui) , ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta, demum a populis sumantur: fabae tantum et uvae, et caetera, quae apostoli constituerunt, super altare offerantur.
PL 5, 171Dそれゆえ、兄弟たちよ、我々はこのことを先に述べた。すなわち、使徒たちとその後継者たちの定めにしたがって祭壇の上に献げることが許されぬこれらの品々は(Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui)、祭司たちの家に運ばれ、祭司たちによって祝福され、単純な祝福によって祝福された後に、民によって受け取られるべきである。豆と葡萄、および使徒たちが定めたその他のものだけが、祭壇の上に献げられるべきである。
Epistolae et decreta 1.0.41
Optamus igitur (S. Greg., ep. 52, lib. IV) , fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam, faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia.
PL 5, 172Aかくして、最愛の兄弟たちよ、我々は願う(S. Greg., ep. 52, lib. IV)。そして、全能なる主に一心の祈りをもって嘆願する。主が諸君の愛を御自らへの愛の不動さのうちにいよいよ燃え立たせ、諸君が教会の平和のうちに一つの一致を保つことを許し給わんことを。
Epistolae et decreta 1.0.42
Admonemus etiam fraternitatem vestram (S. Greg., ep. 25, lib. II) , ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris, quam commodis vitae praesentis intendatis.
PL 5, 172Aまた、我々は諸君兄弟に諭す(S. Greg., ep. 25, lib. II)。諸君に委ねられた魂について注意深く見守り、この世の生の利便よりも、むしろ魂の益に心を向けるようにと。
Epistolae et decreta 1.0.43
In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare.
PL 5, 172A教会の財産を保持し取り計らうにあたっては、勤勉な守り手であれ。裁くために来たり給う審判者が来られる時、諸君が引き受けた牧者の務めをあらゆる点においてふさわしく果たしたことを是認し給うように。
Epistolae et decreta 1.0.44
Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat (S. Greg., ep. 50, lib. IV), honoremque a Deo vobis collatum, moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere, sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur. Data II idus aprilis, Aureliano et Marcello viris clarissimis consulibus .
PL 5, 172A全能なる神が、御自らの守りをもって諸君を守り給い(S. Greg., ep. 50, lib. IV)、神より諸君に授けられた栄誉を、諸君の生き方によって保つことを許し給い、諸君に委ねられた魂を多くの実りとともに永遠の牧場へと導き、ふさわしく御自らに献げることを助け給い、諸君を聖徒と選ばれし者たちのうちに置き給わんことを。四月のイドゥスの2日前、アウレリアヌスとマルケルスが顕職の士にして執政官であった年に発す。