キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De spectaculis

Caput VI 第VI章

Cyprian of Carthage · De spectaculis · PL 4, 784B · 8 sectiones

De spectaculis 6.1

1

Sed, ut de hoc scenae inquinamento inverecundo jam transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles jocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patresfamilias togatos modo stupidos, modo obscoenos, in omnibus stolidos, in omnibus inverecundos.

PL 4, 784B

だが、いまや話を、この舞台の恥知らずな汚れへと移すとしよう。語られることを伝えるのは恥ずかしく、行われることを告発するのすら恥ずかしい——筋立ての策略、姦通者たちの欺瞞、女たちの淫らさ、道化じみた冗談、卑しい食客たち、そしてトガをまとった家長たち自身までもが、あるときは間抜けに、あるときは猥雑に、あらゆる点で愚かしく、あらゆる点で恥知らずに描かれるのだ。

De spectaculis 6.2

2

Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improborum istorum sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum convenitur. Commune dedecus delectat, videre vel recognoscere otia vel discere.

PL 4, 784C

そして、この不埒な者たちの言葉によって、いかなる人間も、いかなる身分も職業も容赦されないというのに、それでもすべての者たちが見世物へと集まって来る。共通の恥辱が人を喜ばせる——閑暇を見て、あるいはそれと認め、あるいは学ぶことが。

De spectaculis 6.3

3

Concurritur illic ad pudorem publicum lupanaris, ad obscoenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur; et inter ipsas leges docetur quidquid legibus interdicitur.

PL 4, 784C

そこでは、娼館の公然たる恥辱へ、猥雑さの教習へと人々は駆けつける——人目を離れたところで行われることが、公然と教えられることに少しも劣らぬようにするためである。そして、まさに法律そのもののただ中で、法律によって禁じられていることが何であれ教えられるのである。

De spectaculis 6.4

4

Quid inter haec Christianus fidelis facit cui vitia non licet nec cogitare? quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad crimina? Discit et facere dum consuescit videre.

PL 4, 784C

悪徳を思うことすら許されない信仰深いキリスト教徒は、これらのただ中で何をしているのか。なにゆえ情欲の像に興じ、それによって慎みを脱ぎ捨て、罪へといっそう大胆になるのか。見ることに慣れるにつれ、行うことをも学ぶのである。

De spectaculis 6.5

5

Illae tamen quas infelicitas sua ad servitutem inseruit et prostravit, libidines publicas occultant, et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt videri etiam quae pudorem vendiderunt.

PL 4, 784C

しかし、己の不幸によって隷属へと押し込められ、打ち倒された女たちは、公然たる情欲を隠し、隠れ場から自らの恥辱を慰めるのである。慎みを売り渡した女たちでさえ、見られることを恥じるのだ。

De spectaculis 6.6

6

At istud publicum monstrum omnibus videntibus geritur, et prostitutarum transitur obscoenitas. Quaesitum est quomodo adulterium oculis admitteretur. Huic dedecori condignum dedecus superducitur.

PL 4, 784D

だが、この公然たる怪物は、すべての者が見ている前で行われ、娼婦たちの猥雑さすら乗り越えられてしまう。姦通をいかにして目によって犯すかが、工夫されたのである。この恥辱に、ふさわしい恥辱がさらに重ねられる。

De spectaculis 6.7

7

Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire; et propter unum nescio quem nec virum nec feminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines.

PL 4, 785A

あらゆる肢体を崩した人間、女の柔弱さ以上にだらしなくなった男——手をもって言葉を紡ぎ出すことをその技とする者——のために、そして、男とも女ともつかぬ何者とも知れぬ者ひとりのために、都市全体が動かされ、古の作り話めいた淫欲が踊りによって演じられるのである。

De spectaculis 6.8

8

Ita amatur quidquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculorum memoriam reducantur.

PL 4, 785A

こうして、許されぬことは何であれ愛されるので、時の経過が覆い隠していたことさえ、目の記憶のもとへと引き戻されるのである。