キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De spectaculis

Caput I 第I章

Cyprian of Carthage · De spectaculis · PL 4, 779D · 4 sectiones

De spectaculis 1.1

1

CYPRIANUS plebi in Evangelio stanti salutem. Ut me satis contristat et animum meum graviter affligit cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur occasio, detrimentum est enim meum vobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio.

PL 4, 779D

キプリアヌスより、福音のうちに立つ民へ、挨拶を送る。諸君に手紙を書く機会がまったく与えられないことが私を大いに悲しませ、私の心を重く苦しめるのと同じほどに——諸君と語り合わないことは私にとって損失だからである——、再びその機会が訪れるときほど、私に大きな喜びと快活さとを取り戻させるものはない。

De spectaculis 1.2

2

Vobiscum me esse arbitror cum vobis per litteras loquor. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos vos esse sciam nec quicquam de verborum meorum veritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit.

PL 4, 781B

手紙をもって諸君に語りかけるとき、私は諸君とともにあると思う。それゆえ、私の言うこの事柄がそのとおりであると諸君が確信しており、私の言葉の真実性について何ら疑うことがないと私は知ってはいるが、それでもなお、論拠そのものがこの事の誠実さを裏づけるのである。

De spectaculis 1.3

3

Nam, cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamvis ergo certus sim vos non minus esse in vitae actu graves quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt vitiorum assertores blandi et indulgentes patroni qui praestant vitiis auctoritatem et, quod est deterius, censuram Scripturarum coelestium in advocationem criminum convertunt, quasi sicut innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur voluptas: nam et eo usque enervatus est ecclesiasticae disciplinae vigor et ita omni languore vitiorum praecipitatur in pejus, ut jam non vitiis excusatio sed auctoritas detur, placuit paucis vos nunc non instruere, sed instructos admonere, ne, quia male sunt vincta vulnera, sanitatis obductae perrumpant cicatricem.

PL 4, 781B

というのも、いかなる機会もまったく見過ごされないことによって、その情愛は証しされるからである。それゆえ、諸君が生活の実践において重々しいことは、秘義における忠実さに劣らないと私は確信しているが、しかし——悪徳を甘く弁護する者たちや、悪徳に権威を与える寛容な庇護者たちが絶えず、さらに悪いことに、天の聖典による譴責を犯罪の弁護へと転じ、あたかも見世物の快楽が心の休息のために求められる無害なものであるかのように言う者たちが絶えないので——、教会の訓練の力はそれほどまでに弱められ、悪徳のあらゆる無気力によってますます悪しき方へと突き落とされ、もはや悪徳に対して弁解ではなく権威が与えられるまでになっている。それゆえ私は、諸君を今さら教えるのではなく、すでに教えられた者として少しばかり戒めることをよしとした。傷が正しく縛られていないために、癒えて塞がった傷痕を再び破ってしまわぬように。

De spectaculis 1.4

4

Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur, et excusatione blanditur.

PL 4, 781C

というのも、いかなる悪も、たやすく舞い戻る道を持つものほど消し去りがたいものはないからである。それは群衆の同意によって主張され、弁解によって取り入るのである。