De spectaculis 3.1
Argumentum est ergo excitandae virtutis, non permissio sive libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad evangelicam virtutem propter divina praemia cum per omnium laborum et dolorum calamitatem concedatur pervenire ad aeterna compendia.
PL 4, 782Bそれゆえこれは、力を奮い立たせるための論拠であって、異教の誤りを見物する許可や自由ではない。それによって心が、神の褒賞のゆえに福音の力へといっそう燃え立たせられるためである——あらゆる労苦と苦痛という災いを通して、永遠の利得に至ることが許されるのだから。
De spectaculis 3.2
Nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus: in nullo enim is circo cucurrit.
PL 4, 782Bエリヤがイスラエルの御者であるということは、競技場での見物を弁護するものではない。彼はいかなる競技場においても走らなかったからである。
De spectaculis 3.3
Et quod David in conspectu Dei choros egit nihil adjuvat in theatro sedentes Christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens desaltavit graecae libidinis fabulam. Nabulae, cynarae, tibiae, tympana, citharae Domino servierunt, non idolis.
PL 4, 782Bダビデが神の御前で舞踏を行ったということも、劇場に座る信仰深いキリスト教徒たちを何ら助けはしない。彼は淫らな動きで手足をよじらせて、ギリシアの淫欲の物語を踊ったのではなかったからである。ナブラ、キンユラ、笛、太鼓、キタラは、主に仕えたのであって、偶像に仕えたのではない。
De spectaculis 3.4
Non igitur praescribatur ut spectentur illicita; a diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae Litterae. Quaedam enim Scriptura magis providet in praecipiendo.
PL 4, 782Bそれゆえ、不法なものを見物してよいという抗弁が立てられてはならない。それらは巧みな悪魔によって、聖なるものから不法なものへと姿を変えられたのである。ならば、たとえ聖なる文書がそれをなし得なくとも、慎みそのものが彼らに対して抗弁を立てるがよい。というのも、聖書はある事柄については、命じるにあたっていっそう深く配慮しているからである。
De spectaculis 3.5
Verecundiam passa, plus interdixit, quia tacuit. Veritas, si ad haec usque descenderet, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur: admonent saepe dum interdicuntur.
PL 4, 782C慎みを負いつつ、聖書は沈黙することによって、いっそう強く禁じたのである。もし真理がこれほどの事柄にまで降りて論じたとすれば、その信仰者たちについて最悪の評価を下したことになったであろう。というのも、命令においては、ある事柄は語らずにおくほうがしばしば有益だからである——禁じられると、かえってその事柄を人に思いつかせてしまうことが多いのである〔admonent saepe dum interdicuntur の取り方は定かでない。禁じるとかえって思いつかせる意と解した〕。
De spectaculis 3.6
Ita etiam tacentur dum in Litteris scripta sunt, et praeceptorum loco severitas loquitur, et ratio docet quae Scriptura conticuit. Secum tantummodo unusquisque deliberet, et cum persona professionis suae loquatur, et nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi.
PL 4, 782Cこうして、文書のうちに記されながらも、なお黙されたままのものがある。そこでは命令に代わって厳格さが語り、聖書が黙したところを理性が教えるのである。ただ各人が自分自身と思案し、自らが公に告白した身分の人格と語り合うがよい。そうすれば、決して恥ずべきことを行うことはないであろう。というのも、自分自身以外の誰にも負い目を負わない良心こそ、いっそう大きな重みを持つからである。