Adversus Judaeos 8.1
Haec poena in Israel est, haec conditio in Hierusalem; et nisi converterint mentes, et dixerint: « Vivit Dominus in saecula; » non poterunt intrare in Domini requiem.
PL 4, 924Bこれがイスラエルへの刑罰であり、これがエルサレムの境遇である。彼らが心を改め、「主は世々に生きておられる」と言うのでなければ、主の安息に入ることはできない。
Adversus Judaeos 8.2
Vivit etenim, et vivunt haereditates ejus, et vivit quem interfecistis impie in Hierusalem: et tamen non tibi totam spem denegavit Dominus; dedit enim veniam poenitentiae, si quo modo possis poenitere.
PL 4, 924C実に主は生きておられ、その相続財産も生きており、諸君がエルサレムで不敬虔にも殺した方も生きておられる。それでも主は、お前からすべての望みを取り去られたわけではない。お前が何らかの仕方で悔い改めることができるように、悔い改めへの赦しを与えられたのである。
Adversus Judaeos 8.3
Quis tam bonus, quis tam pius, tam misericors? « Accipe, inquit, salutem, licet me occideris: haeres esto cum libera, licet non merearis. Ignosco, si te poenitet. » Ergo, si fas est, sic capite mentem bonam, vel sero vel tarde intelligite testamentum novum.
PL 4, 924Cこれほど善く、これほど篤く、これほど慈しみ深い方があろうか。主は言われる。「救いを受け取るがよい、お前が私を殺したとしても。自由な女と共に相続人となるがよい、お前にその値打ちがないとしても。お前が悔い改めるならば、私は赦す。」それゆえ、もし許されるならば、このように良き心を抱き、遅くともついには新しい契約を理解するがよい。
Adversus Judaeos 8.4
Eia vos, Gentes, absolvite illis Scripturas suas, et dicite: Adorate Dominum pro meritis suis: Quum manus extenderis, licet exaggeres, orationem tuam non exaudit; manus enim tuae plenae sunt sanguine.
PL 4, 924Cさあ諸君、諸国民よ、彼らに彼らの聖典を説き明かし、こう言うがよい。「主を、その功績にふさわしく礼拝せよ。汝が手を差し伸べても、いくら祈りを重ねようとも、主は汝の祈りを聞き入れられない。汝の手は血にまみれているからである。」
Adversus Judaeos 8.5
Lavamini, mundi estote, et venite, colloquamur, dicit Dominus Deus; eluite sanguinem ex vobis, et emundabit corda vestra super nivem, animas vestras super lac (Isa. I, 15) .
PL 4, 924C「身を洗え、清くなれ。来たれ、共に論じ合おう」と主なる神は言われる。「汝らの血を汝らから洗い落とせ。そうすれば、汝らの心を雪にまさって清め、汝らの魂を乳にまさって清められるであろう」(イザヤ1:15)。