作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Adversus Judaeos

Caput I 第I章

Anonymous · Adversus Judaeos · PL 4, 919A · 5 sectiones

Adversus Judaeos 1.1

1

ATTENDITE sensum et intelligentiam vestram in Spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis divinum Christi sacramentum. Cernitis autem per fidem vestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis.

PL 4, 919A

耳で聞くだけでなく、目によってもキリストの神的な秘義を見て取るために、諸君は聖なる霊のうちで自らの感覚と知性とを働かせよ。だが諸君が見て取るのは、諸君の信仰によってである。聞くことは必要に属し、信じることは配慮に属するからである。

Adversus Judaeos 1.2

2

Aurium officium est, indifferenter pariter vana atque utilia perspicere; fidei autem, nonnisi quae probaverit, credere. Neque enim quidquam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. Fidei oculi sunt spiritus, per quem videntur spiritalia.

PL 4, 919A

耳の務めは、空しいものも有益なものも分け隔てなく聞き取ることである。しかし信仰の務めは、吟味したものでなければ信じないことである。すすんで聞くことも、信ずる心が聞いたことを裏づけないならば、何の益もない。信仰の目は霊であり、それによって霊的なものが見られる。

Adversus Judaeos 1.3

3

Si ergo vos estis spiritales, intelligite coelestia. Similes enim sui similia recognoscunt: etiam muta animalia de vocis sono invicem se intelligunt, leones fremitum, tauri mugitum et miles tubae voces!

PL 4, 919A

それゆえ、もし諸君が霊的な者であるならば、天上のことを理解せよ。似た者は自らに似た者を見分けるからである。物言わぬ動物さえも、声の響きによって互いを認め合う。獅子は吼え声を、牡牛は唸り声を、そして兵士はラッパの音を認めるのだ。

Adversus Judaeos 1.4

4

Quanto ergo verius spiritales spiritalia intelligunt, coelestes et haeredes patris sui praecepta et ea quae testamento patris sui cauta sunt? Vos ergo, cum sitis Christi haeredes, intelligite testamentum ejus.

PL 4, 919A

まして霊的な者は霊的なことを、天に属する者たち、また相続人たちは、父の戒めと、父の契約に定められたことを、いかに真実に理解することであろうか。それゆえ諸君は、キリストの相続人であるからには、その契約を理解せよ。

Adversus Judaeos 1.5

5

Quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intelligendum, habet Spiritum sanctum interpretem, illum sequatur; illo duce et magistro facillime poterit novi testamenti jura virtutemque cognoscere, quod haereditas gentibus contributa est, hoc modo.

PL 4, 919B

もし年齢のゆえに理解する力に乏しい者があるならば、その者には解き明かす者として聖なる霊がある。その方に従うがよい。その方を導き手とし師とするならば、新しい契約の定めと力を、いとも容易く知ることができるであろう。すなわち、相続財産が諸国民に与えられたのは、次のような次第によってである。