作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Adversus Judaeos

Caput X 第X章

Anonymous · Adversus Judaeos · PL 4, 925B · 2 sectiones

Adversus Judaeos 10.1

1

Etenim, qui quondam vecordes et indocti spiritu, nunc Scripturas docent, et sciunt et intelligunt: qui autem ab initio docti et periti et legis disciplinam scientes, nesciunt legem, nesciunt legere, nec intelligunt spiritalia: et qui ex illis prudentibus cupiens videre, venit, intelligit, rogat puerum aut parvulum, aut anum, aut viduam, aut rusticum, dicens: « Vivere cupio, dux esto mihi in Sion: enarra mihi novum Testamentum, reconcilia me Domino: ecce trado me tibi discipulum, interpretare mihi legem, quae acta sunt in Choreb, dissere praecepta quae in Sion, et in lege.

PL 4, 925B

実に、かつては心賢からず、霊において無知であった者たちが、今や聖典を教え、知り、理解している。ところが、初めより学識があり、熟達し、律法の教えを知っていた者たちは、律法を知らず、読むことを知らず、霊的なことを理解していない。そして、あの賢い者たちのうちで、見たいと望む者が現れると、来て、悟り、少年や幼子、老女、寡婦、あるいは田舎者に尋ねて、こう言う。「私は生きることを望む。シオンにおいて私の導き手となってくれ。私に新しい契約を説き明かし、私を主と和解させてくれ。見よ、私はお前に弟子として身を委ねる。私に律法を、ホレブでなされたことを解き明かし、シオンと律法において定められた戒めを説いてくれ。」

Adversus Judaeos 10.2

2

Sine litteris disserit Scripturas eis, et puer docet senem, et anus persuadet diserto. Correptus ergo Israel sequitur, injecta manu ad lavacrum, et ibi testificatur quod credidit et accepto signo purificatus per Spiritum, rogat accipere vitam per cibum gratiae panis qui est in benedictione et fit mirum spectaculum: et qui levitae offerebant, et sacerdotes immolantes, et summi antistites libantes assistunt puero offerenti; discunt qui olim docebant, et jubetur eis qui praecipiebant, et intinguntur qui baptizant, et circumciduntur qui circumcidebant: sic Dominus florere voluit Gentes. Videtis quemadmodum vos Christus dilexit.

PL 4, 926A

学識を持たぬままに、その者は彼らに聖典を説き明かす。少年が老人を教え、老女が雄弁な者を説き伏せる。かくしてイスラエルは正され、従い、手を取られて潔めの水へと導かれ、そこで自らが信じたことを証しし、しるしを受けて霊によって清められ、祝福のうちにあるパンという恩寵の糧によって命を受けることを願う。そしてそれは驚くべき光景となる。かつてレビ人として献げ物をしていた者たち、生贄を捧げていた祭司たち、供え物を注いでいた大祭司たちが、献げ物をする少年に付き従う。かつて教えていた者たちが学び、かつて命じていた者たちが命じられ、洗礼を授けていた者たちが浸され、割礼を施していた者たちが割礼を受ける。このように、主は諸国民が栄えることを望まれたのである。諸君は見て取っている、キリストが諸君をどれほど愛されたかを。