Adversus Judaeos 2.1
Deus et Pater in principio fecit hominem sua manu, eumque posuit in paradiso, data certa conditione praeceptorum vitae, legis et testamenti.
PL 4, 919B神であり父である方は、初めに、御自らの手で人を造り、命の戒めと律法と契約という確かな条件を定めた上で、これを楽園に置いた。
Adversus Judaeos 2.2
Ille autem, contemptis patris praeceptis, expulsus est paradiso in suam terrigenam nativitatem, in qua etiam defunctus est: sed Deus suscitavit genus justum de semine Adae, quod semen conservavit in populum, super filium Noe et haeredes ejus.
PL 4, 919Bしかし彼は父の戒めを侮ったために楽園から追われ、おのれの土より生まれた本来の生まれ故郷へと戻り、そこで死んだ。だが神は、アダムの種から正しい血統を起こし、その種をノアの子とその相続人たちに至るまで、一つの民として保ち続けた。
Adversus Judaeos 2.3
Ex illo genere invenit hominem justum, cui imperavit ut faceret fabricam in modum machinae, capacitatis certae mensurarum compagibus; ut illa conditus cum fratribus suis Noe, servaretur per illud genus: sed jusserat Deus, propter injustitiam hominum, orbem terrae aquis inundantibus deperire.
PL 4, 919Cその血統のうちから神は正しい人を見出し、その者に命じて、定まった寸法の骨組みを持つ、機械のごとき構造物を造らせた。それは、ノアが自らの兄弟たちと共にその中に納められ、その血統が保たれるためであった。神は、人間たちの不義のゆえに、地上の世界が押し寄せる水によって滅び去るよう命じておられたのである。
Adversus Judaeos 2.4
Igitur postea salvus factus est cum suis Noe, cui constituit et Deus praecepti sui testificationem dicens: Omnis res cibus vobis, quasi pabulum olerum, excepta carne in sanguine vitae (Gen. IX, 3) ; et posuit hujus testificationis signum in arcu.
PL 4, 920Aこうして後にノアはその一族と共に救われた。神はノアに対しても、御自らの戒めの証しを立てて、こう言われた。「すべてのものは、野菜の食物のように、汝らの食物となる。ただし、命の血のうちにある肉は除く」(創世記9:3)。そして神は、この証しのしるしを虹に置いた。
Adversus Judaeos 2.5
Post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abrahae in Isaac, hoc modo dicens: Tibi dabo hanc terram et semini tuo, et faciam te patrem multarum gentium (Gen. XVII, 8) . Et exinde increvit semen in multitudinem populi, et divisum est in duodecim Patriarchas.
PL 4, 920Aこの後、主なる神は再び、イサクにおいてアブラハムに証しを立て、このように言われた。「私はこの地を汝と汝の種に与え、汝を多くの諸国民の父とするであろう」(創世記17:8)。そしてそれ以来、その種は増えて民の群れとなり、十二人の族長へと分かれた。
Adversus Judaeos 2.6
Set etiam illis quoque Dominus testificationem posuit in monte Choreb per Moysen, de quo loco expulsis gentibus, constituit illic populum quem accepit et possedit pro missa sibi haereditate: quibus etiam pleraque signa et miracula ostendit Deus, quasi charissimo filio.
PL 4, 920Aさらに主は、彼らに対しても、モーセを通してホレブの山で証しを立てられた。その地から諸国民を追い出し、そこに、御自らが受け取り、自らに与えられた相続財産として所有する民を立てられたのである。神はその民に対して、あたかも最愛の子であるかのように、実に多くのしるしと奇跡とを示された。
Adversus Judaeos 2.7
Sed idem populus, perceptis tot tantisque beneficiis, adversatus est patri, et dereliquit Deum vivum.
PL 4, 920Bしかし、その同じ民は、これほど数多く大いなる恩恵を受けながら、父に逆らい、生ける神を見捨てた。
Adversus Judaeos 2.8
Dereliquit enim Israel Dominum, ostendens ei terga et non faciem: nam faciem suam convertit ad idola; et interficiendo missos ad se Prophetas, qui de Christo praedicabant, exinde consuevit Israel persequi Christum, non tantum in corpore advenientem, sed etiam cum a Prophetis annuntiaretur.
PL 4, 920Bイスラエルは主を見捨て、主に背を見せて顔を見せなかったのである。おのれの顔を偶像へと向け、キリストについて宣べ伝えるために遣わされた預言者たちを殺すことによって、イスラエルはそれ以来、キリストを迫害することを常とするようになった。それは肉において到来されたキリストに対してだけでなく、預言者たちによって告げ知らされていたキリストに対しても同様であった。
Adversus Judaeos 2.9
Universos etenim vates persecuti sunt, ex quibus quosdam lapidibus insectati, alios indigne excruciando peremerunt, non tantum ipsos, sed et per eos Dominum Christum.
PL 4, 920B彼らは預言者たちすべてを迫害し、ある者たちは石を投げて追い立て、また別の者たちは恥ずべき仕方で責め苛んで殺した。それは預言者たち自身に対してだけでなく、彼らを通して主キリストに対してでもあった。
Adversus Judaeos 2.10
Quae enim hujus probatio? scilicet eo quod insimulatos, et infidos, et perfidos, mendaces, et contrarios Christi susceperint; veros autem et fidei plenos impugnaverint.
PL 4, 920Bその証拠は何か。すなわち、彼らが、偽り訴えられた者、不実な者、裏切り者、偽り者、キリストに逆らう者どもを受け入れておきながら、真実な者たち、信仰に満ちた者たちを攻撃した、ということである。
Adversus Judaeos 2.11
Moysen maledicebant, quoniam Christum praedicabat: Dathan amabant, quoniam Christum non praedicabat: Aaron repudiabant in sacerdotio, quoniam Christi similitudinem praeferebat: Abiron constituebant, quoniam Christo contradicebat: David oderant, quoniam Christum canebat: Saul extollebant, quoniam Christum non loquebatur: Samuelem respuebant, quoniam Christum loquebatur: Agag servabant, nihil enim de Christo loquebatur: Hieremiam lapidabant Christum vaticinantem: Ananiam diligebant Christo adversantem: Esaiam secabant Christum vociferantem: Manasse magnificabant Christum persequentem: Joannem interimebant Christum demonstrantem: Zachariam trucidabant Christum diligentem: Judam diligebant Christum tradentem.
PL 4, 920Cモーセを呪った、彼がキリストを宣べ伝えたからである。ダタンを愛した、彼がキリストを宣べ伝えなかったからである。アロンを祭司職から退けた、彼がキリストの似姿を体していたからである。アビロンを立てた、彼がキリストに逆らったからである。ダビデを憎んだ、彼がキリストを歌ったからである。サウルを持ち上げた、彼がキリストを語らなかったからである。サムエルを退けた、彼がキリストを語ったからである。アガグを生かしておいた、彼はキリストについて何一つ語らなかったからである。エレミヤを石打ちにした、キリストを預言していたからである。アナニアを愛した、キリストに逆らっていたからである。イザヤを鋸で引いた、キリストを声高く告げていたからである。マナセを崇めた、キリストを迫害していたからである。ヨハネを殺した、キリストを指し示していたからである。ザカリヤを虐殺した、キリストを愛していたからである。ユダを愛した、キリストを裏切っていたからである。