アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Sermo de octo beatitudinibus

Caput IX 第IX章

Chromatius of Aquileia · Sermo de octo beatitudinibus · PL 20, 327A · 8 sectiones

Sermo de octo beatitudinibus 9.1

1

Beati, inquit, cum vos persequuntur, et exprobrant, et dicunt omne malum adversum vos, propter justitiam, mentientes: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis: Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Ibid., 11) .

PL 20, 327A

彼は言う。「汝らは、人々が義のために汝らを迫害し、辱め、偽って汝らに対するあらゆる悪を言うとき、幸いである。喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである。実に、彼らは汝らより前にいた預言者たちを、そのように迫害した」(マタイ5:11)。

Sermo de octo beatitudinibus 9.2

2

Perfecta virtus est, fratres, post totius justitiae ministrationes, propter veritatem opprobria ab hominibus sustinere, affligi cruciatibus, morte denique affici, nec terreri, proposito nobis exemplo Prophetarum, qui diversis modis propter justitiam lacerati, passionum Christi conformes et praemii esse meruerunt.

PL 20, 327B

兄弟たちよ、全き徳とは、あらゆる義の務めを果たしたのち、真理のために人々からの辱めに耐え、責め苦に苦しめられ、実に死をさえ受けても、恐れないことである。預言者たちの模範が我々に示されているからである。彼らは様々なしかたで義のために引き裂かれ、キリストの受難と褒賞に似た者であるにふさわしくなった〔conformes et praemii の係りは定かでない。conformes が passionum と praemii の両方に係ると取った〕。

Sermo de octo beatitudinibus 9.3

3

Hic gradus celsior est, in quo Christum Paulus aspiciens dicebat: Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea quae in primo sunt me extendens, sector ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14) .

PL 20, 327B

この段はいっそう高い。ここでパウロはキリストを仰ぎ見て言っていた。「ただ一つのこと、後ろにあるものを忘れ、前にあるものへ向かって自分を伸ばし、キリスト・イエスにおける神の上なる召しの賞を目指して追い求める」(フィリピ3:13, 14)。

Sermo de octo beatitudinibus 9.4

4

Et adhuc apertius ad Timotheum: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7) . Quasi qui omnes gradus ascenderat, addidit: Fidem servavi: In reliquo reposita est mihi corona justitiae (Ibid., 8) .

PL 20, 327B

さらに明らかに、テモテへの言葉で言う。「私は善い戦いを戦い、走るべき道を走り終えた」(二テモテ4:7)。あたかもすべての段を登り終えた者のように、こう付け加えた。「信仰を守った。残りの時に、正義の冠が私のために備えられている」(二テモテ4:8)。

Sermo de octo beatitudinibus 9.5

5

Vere enim universo cursu completo hoc supererat, ut per tribulationes et passiones gaudens Paulus, ad gradum sublimiorem martyrii perveniret.

PL 20, 327C

実に、全行程を終えたのちに、なお残っていたのは、パウロが艱難と苦難のうちで喜びつつ、殉教というさらに高い段に至ることであった。

Sermo de octo beatitudinibus 9.6

6

Digne ergo Dominus servis suis suadet: Gaudete, inquiens, et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 12) ; et crescere per incrementa persecutionum evidenter ostendit.

PL 20, 327C

それゆえ、主が自分の僕たちに、「喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである」と言って勧めるのは、もっともである(マタイ5:12)。そして、迫害が増すにつれて〔彼らが〕成長することを、はっきり示している〔crescere の主語は定かでない。僕たちと取った〕。

Sermo de octo beatitudinibus 9.7

7

Ostensi sunt, fratres, octo gradus Evangelici, exstructi ex lapidibus, ut dixeram, pretiosis.

PL 20, 328A

兄弟たちよ、福音の八つの段が示された。私が先に言ったとおり、宝石で築かれた段である。

Sermo de octo beatitudinibus 9.8

8

Ostensa est illa scala Jacobi (Gen. XXVI, 12) , cujus cacumen de terra pertingebat ad coelum, per quam qui ascendit, portam invenit coeli, ac per eam ingressus, sine fine in conspectu Domini laetus astabit, laudaturus Dominum cum sanctis angelis in aeternum.

PL 20, 328A

あのヤコブの梯子も示された(創世記26:12)〔引かれた句は創世記28:12〕。その頂は地から天に達していた。それを登る者は天の門を見いだし、それを通って入り、終わりなく主の前に喜んで立ち、聖なる天使たちとともに主を永遠にほめたたえるであろう。