Sermo de octo beatitudinibus 7.1
Sequitur, fratres: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid., 9) . Magna dignitas paci studentium, cum filiorum Dei appellatione censetur.
PL 20, 326C兄弟たちよ、次に続く。「平和を作る者たちは幸いである。彼らは神の子と呼ばれるからである」(マタイ5:9)。平和に努める者たちが、神の子らという呼び名で数えられるのだから、その尊さは大きい。
Sermo de octo beatitudinibus 7.2
Bona quidem et haec pacificatio quae fit inter fratres, propter substantiam saeculi litigantes, aut propter vanam gloriam, aut simultates: sed parva haec merces; quia dixerat Dominus in exemplum nostri: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos (Luc. XII, 14) ?
PL 20, 326C世の財産のため、あるいは虚栄のため、あるいは不和のために争う兄弟たちのあいだで行われる、この平和づくりもたしかに善いものである。しかし、その報いは小さい。主が、我々への手本として言ったからである。「誰が私を、汝らの上に裁判人または分配人として立てたのか」(ルカ12:14)。
Sermo de octo beatitudinibus 7.3
Jam enim praemiserat: ablata tua ne repetas (Luc. VI, 30) . Et alio loco: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes (Joan. V, 44)?
PL 20, 326Cすでに先に、こう言っていたのである。「奪われた汝の物を、取り戻すな」(ルカ6:30)。また別の箇所で言う。「互いに栄光を受けていて、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。
Sermo de octo beatitudinibus 7.4
Potior ergo et sublimior pacificatio intelligenda est a nobis; illam dicam, qua homines gentiles, qui inimici sunt Dei, per instantiam doctrinae adducuntur ad pacem: qua peccatores emendantur, et Deo per poenitentiam reconciliantur; qua rebelles haeretici corriguntur; qua Ecclesiae discordantes ad unitatem pacemque formantur.
PL 20, 326Dそれゆえ、我々は、いっそう優れた、いっそう高い平和づくりを理解しなければならない。私が言うのは、神の敵である異邦人たちが、教えの切実な勧めによって平和へ導かれる平和づくり、罪人たちが改められ、悔い改めによって神と和解させられる平和づくり、反抗する異端者たちが正される平和づくり、不和の教会が一体性と平和へと形づくられる平和づくりである。
Sermo de octo beatitudinibus 7.5
Vere enim qui tales sunt pacifici, non solum beati sunt, sed digni merito filii Dei vocabuntur: ipsum enim Dei Filium Christum imitantes, qui pax nostra (Ephes. II, 14) et reconciliatio ab Apostolo praedicatus est, societatem nominis ejus sortiuntur.
PL 20, 326Dまことに、このような平和を作る者は、幸いであるばかりでなく、当然にも神の子らと呼ばれるにふさわしい。神の子キリストその人に倣うからである。キリストは、使徒によって、「我々の平和」(エフェソ2:14)また和解として宣べ伝えられた。彼らは、その名の交わりを分かち持つのである。