Sermo de octo beatitudinibus 3.1
Accedit et tertius: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Ibid., 5) . Quis nobis iste luctus intelligendus est salutaris?
PL 20, 325C第三の段も加わる。「悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。この救いに資する悲しみを、我々はどのようなものと理解すべきか。
Sermo de octo beatitudinibus 3.2
Utique non ille, qui ex rerum nascitur detrimentis, non qui ex amissione charorum, nec qui ex jactura saecularium dignitatum: quae utique omnia jam pauper factus spiritu non dolebit.
PL 20, 325Dそれは、物の損失から生じる悲しみではなく、愛する者たちを失うことから生じる悲しみでもなく、世の地位を失うことから生じる悲しみでもない。霊において貧しくなった者は、これらすべてを痛まないからである。
Sermo de octo beatitudinibus 3.3
Hic est luctus salutaris, qui agitur pro peccatis, pro recordatione divini judicii. Nam quia prius inter innumeras saeculi occupationes et asperitates animus constitutus, de se ipso cogitare non poterat; jam securus et mitis effectus, incipit se ipsum propius intueri, examinare actus suos diurnos atque nocturnos: et sic praeteritorum criminum vulnera incipiunt apparere, et tunc luctus ac lacrymae subsequuntur salutares, et adeo salubres, ut mox coelestis consolatio occurrat: verus enim qui dixit: Beati qui lugent, quia ipsi consolabuntur.
PL 20, 325D救いに資する悲しみとは、罪のために、神の裁きを思い起こすために営まれる悲しみである。以前は、世の数えきれない仕事と苦難の中に置かれていた心は、自分自身について考えることができなかった。だが、いまや安らぎ、柔和になって、自分自身をいっそう近くから見つめ始め、昼も夜も自分の行いを吟味する。こうして過去の罪過の傷が現れ始め、そのとき、救いに資する悲しみと涙が続く。それはきわめて健全なので、天の慰めがすぐに訪れる。「悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」と言った者は、まことに真実だからである。