Sermo de octo beatitudinibus 1.1
Dat nobis, fratres, conventus hic populi et mercatus frequentia occasionem proponendi sermonis Evangelici. Solent enim saecularia esse spiritualibus exempla, et terrestria imaginem praebere coelestibus.
PL 20, 323C兄弟たちよ、この民の集まりと市の賑わいが、我々に福音の説教を述べる機会を与える。世俗のことは霊的なことの例となり、地上のことは天上のことの像を示すのが常だからである。
Sermo de octo beatitudinibus 1.2
Nam Dominus ac Salvator frequenter admonet nos per terrestria de coelestibus, cum dicit: Simile est regnum coelorum reti misso in mare (Matth. XIII, 47) . Vel certe: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas (Ibid., 45) .
PL 20, 323C実に、主であり救い主は、しばしば地上のものを通して、天上のことを我々に教え諭す。「天の国は、海に投げ入れられた網に似ている」(マタイ13:47)と言うときがそうである。あるいはまた、「天の国は、良い真珠を探している商人である人に似ている」(マタイ13:45)。
Sermo de octo beatitudinibus 1.3
Si ergo mercatus hanc ipse continet rationem, ut unusquisque pro utilitate sua aut vendat quae sibi superflua sunt, aut emat quae desunt; non incondite et ego proponam mercem, quam mihi commisit Dominus, praedicationem utique coelestem: siquidem me minimum quoque, etsi indignum, tamen de servis illis, quibus Dominus talenta distribuit ad negotiandum lucrumque faciendum, elegit.
PL 20, 323Cそれゆえ、市そのものがこのような道理を含み、各人が自分の利益のために、余った物を売るか、足りない物を買うのであるなら、私もまた、主が私に委ねた商品、すなわち天の説教を、粗雑にではなく差し出そう。主は、取引をして利益を上げるようにとタラントを分け与えたあの僕たちのうちから、最も小さな者であり、ふさわしくない者である私をさえ選んだのだから。
Sermo de octo beatitudinibus 1.4
Nec sane deerunt mercatores, ubi per gratiam Dei tales ac tanti auditores. Magis autem necesse est lucrum coeleste captari, ubi terrestre commodum non negligitur.
PL 20, 323D神の恩寵によってこれほどの、これほど多くの聴き手がいる所で、商人が欠けることはあるまい。だが、地上の利益が軽んじられていない所では、天の利得を求めることはなおさら必要である。
Sermo de octo beatitudinibus 1.5
Cupio, fratres charissimi, proponere vobis illas beatitudinum margaritas pretiosas ex sancto Evangelio: aperite itaque cordis vestri thesauros, emite, percipite avide, feliciter possidete.
PL 20, 324Cいとも愛する兄弟たちよ、私は諸君に、聖なる福音に基づく、あの幸いの尊い真珠を差し出したい。それゆえ、諸君の心の宝庫を開け。買え、貪欲に受け取れ、幸いに所有せよ。
Sermo de octo beatitudinibus 1.6
Dominus ac Deus noster unigenitus summi Patris, qui de Deo homo, de Domino magister dignatus est fieri, cum turbae multae ex diversis confluerent regionibus, assumptis discipulis suis, id est, apostolis suis: Ascendit in montem, et aperto ore suo docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
PL 20, 324C我々の主であり神であって、いと高き父の独り子は、神から人に、主から師になることをよしとした。多くの群衆が様々な地方から集まってきたとき、自分の弟子たち、すなわち使徒たちを連れて〔次のように記されている〕。「山に登り、口を開いて彼らを教えて、言った。『霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである』」。
Sermo de octo beatitudinibus 1.7
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, etc. (Matth. V, 1-3) . Gradus quosdam firmissimos ex lapidibus pretiosis sternit quodammodo Dominus Salvator; per quos sanctae animae et fideles repere possint et ascendere ad summum illud bonum, id est, regnum coelorum.
PL 20, 324C「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである、云々」(マタイ5:1–3)。主なる救い主は、いわば宝石から成るきわめて堅固な段を敷く。聖なる魂と信仰ある者たちは、それらの段を通って這い登り、あの最高の善、すなわち天の国へと昇ることができる。
Sermo de octo beatitudinibus 1.8
Breviter igitur, fratres charissimi, qualitates graduum cupio demonstrare, vestra modo mens tota et anima sit intenta, quia non sunt parva quae Dei sunt.
PL 20, 324Dそれゆえ、いとも愛する兄弟たちよ、私は段のありようを手短に示したい。今こそ諸君の精神と魂をすべて注意に向けよ。神のことは小さなことではないからである。